Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
15. [p. 92]Claudius nihil responsum 1auctor est, tantum senatus consultum recitatum, quo Caras et Lycios liberos esse iuberet populus Romanus litterasque extemplo ad utramque gentem senatus consultum indicatum mitti;
[2]
qua audita re principem legationis, cuius magniloquentiam vix curia paulo ante ceperat, corruisse.
[3]
alii responsum esse tradunt, populum Romanum et principio eius belli haud vanis auctoribus conpertum habuisse, Rhodios cum Perseo rege adversus rem publicam suam occulta consilia inisse,
[4]
et si id ante dubium fuisset, legatorum paulo ante verba ad certum redegisse, et plerumque ipsam se fraudem, etiamsi initio cautior fuerit, detegere.
[5]
[p. 93]Rhodios nunc in orbe terrarum arbitria belli pacisque agere, Rhodiorum 2nutu arma sumpturos positurosque Romanos esse. iam non deos foederum testis, sed Rhodios habituros.
[6]
itane tandem? ni pareatur iis exercitusque de Macedonia deportentur, visuros esse, quid sibi faciendum sit?
[7]
quid Rhodii visuri sint, ipsos scire; populum certe Romanum devicto Perseo, quod prope diem sperent fore, visurum, ut pro meritis cuiusque in eo bello civitatis gratiam dignam referat.
[8]
munus tamen legatis in singulos binum milium aeris missum est, quod ii non acceperunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.