previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

5. eodem tempore de C. Cassio, qui consul priore anno fuerat, tum tribunus militum1 in Macedonia cum A. Hostilio erat, querellae ad senatum delatae sunt, et legati regis Gallorum Cincibili venerunt.2 [2] frater eius verba in senatu fecit questus Alpinorum populorum agros, sociorum suorum, depopulatum C. Cassium3 esse et inde multa milia hominum in servitutem abripuisse. [3] sub idem4 tempus Carnorum Histrorumque et iapydum5 legati venerunt: duces sibi ab consule Cassio primum imperatos, qui in Macedoniam ducenti exercitum iter monstrarent; [4] pacatum ab se tamquam ad aliud bellum6 gerendum abisse. inde ex medio regressum itinere hostiliter peragrasse7 fines suos; caedes8 passim rapinasque et incendia facta; nec se ad id locorum scire, propter quam causam consuli pro hostibus fuerint. et [5] regulo Gallorum absenti et his populis responsum est senatum ea quae facta querantur, neque scisse futura, neque, si sint facta, probare. sed indicta causa damnari absentem consularem virum iniurium esse, cum is rei publicae causa absit; [6] ubi ex Macedonia redisset C. Cassius, tum, si coram eum arguere [p. 20] vellent, cognita re senatum daturum operam uti9 satisfiat. [7] nec responderi tantum iis gentibus, sed legatos mitti, duos ad regulum trans Alpis, tres circa eos populos placuit, qui indicarent, quae patrum sententia esset.10 [8] munera mitti legatis ex binis milibus aeris censuerunt; duobus fratribus regulis11 haec praecipua, torques duo ex quinque pondo auri facti et vasa argentea quinque ex viginti pondo et duo equi phalerati cum agasonibus et equestria arma ac sagula,12 et comitibus eorum vestimenta, liberis servisque. [9] haec missa; illa petentibus data, ut denorum equorum iis commercium esset educendique ex Italia potestas fieret. [10] legati cum Gallis missi trans Alpis C. Laelius, M. Aemilius Lepidus, ad ceteros populos C. Sicinius, P. Cornelius Blasio, T. Memmius.

1 tum tribunus militum Fr: cumtribunismilitibus V.

2 venerunt Fr: tenuerunt V.

3 depopulatum C. Cassium Fr: depopulorumc. cassius V.

4 idem kreyssig: id V.

5 et Iapydum Fr: pydum V.

6 aliud bellum Fr: aliudidbellum V.

7 ex medio regressum itinere hostiliter peragrasse Fr: exmediocregressumhostiliteritinereperagrasse V.

8 caedes kreyssig: duces V.

9 A.U.C. 584

10 esset Fr: esse V.

11 duobus fratribus regulis Fr: duofratresregulis V: fratri reguli Madvig, recipiunt edd.: erant duo fratres reguli Harant.

12 arma ac sagula Fr: armatautsagula V: arma et sagula Madvig.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Summary (Latin, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1880)
hide References (38 total)
  • Commentary references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, textual notes, 31.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.42
  • Cross-references to this page (14):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (11):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: