Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
66.
cum in conspectu prima signa suorum circumsessis fuerunt, Romanis quidem ab ultuma
desperatione recreatus est animus.
[2]
Perseus, cui primum [p. 92] omnium fuerat, ut contentus fortuito successu, captis aliquot frumentatoribus occisisque, non tereret
tempus in obsidione praesidii,
[3]
secundum, ea quoque temptata utcumque, cum sciret nihil roboris secum esse, dum liceret intacto abire, et ipse hostium adventum elatus successu mansit et, qui phalangem arcesserent,
propere misit;
[4]
quae et serius, quam res postulabat, et raptim acta, turbata cursu adversus instructos et praeparatos erat adventura. consul anteveniens extemplo
proelium conseruit.
[5]
primo resistere Macedones; deinde, ut nulla re pares erant, amissis trecentis peditibus, viginti quattuor primoribus equitum ex ala, quam sacram vocant, inter quos Antimachus etiam praefectus alae
cecidit, abire conantur.
[6]
ceterum iter prope ipso proelio tumultuosius fuit. phalanx trepido nuntio accita cum raptim duceretur, primo in angustiis captivorum
agmini oblata vehiculisque frumento onustis haesit.
[7]
ingens ibi vexatio partis utriusque fuit, nullo expectante, dum utcumque explicaretur agmen, sed armatis deicientibus in praeceps inpedimenta—neque enim aliter via aperiri poterat—,iumentis, cum
stimularentur, in turba saevientibus.
[8]
vix ab incondito agmine captivorum expedierant sese, cum regio agmini perculsisque equitibus occurrunt. ibi vero clamor iubentium referre signa ruinae quoque prope similem trepidationem fecit, ut, si hostes intrare angustias ausi
longius insecuti essent, magna clades accipi potuerit.
[9]
consul recepto ex tumulo praesidio contentus modico successu in castra copias reduxit. sunt, qui eo die magno proelio pugnatum auctores sint; octo milia hostium caesa, in his Sopatrum et Antipatrum, regios duces; vivos captos circiter duo milia octingentos, signa
militaria capta viginti septem.
[10]
nec incruentam victoriam fuisse; supra quattuor milia et trecentos de exercitu consulis cecidisse; signa sinistrae alae quinque amissa.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.