previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

56. sub idem tempus et C. Lucretius praetor, qui navibus praeerat ad Cephallaniam, M. Lucretio fratre cum classe super Maleum Chalcidem iusso petere, ipse triremem conscendit, sinum Corinthium petens ad praeoccupandas in Boeotia res. [2] tardior ei navigatio propter infirmitatem corporis fuit. [3] M. Lucretius, Chalcidem adveniens, cum a P. Lentulo Haliartum oppugnari audisset, nuntium, [p. 464] praetoris verbis qui abscedere eum inde iuberet,1 misit. [4] Boeotorum iuventute, quae pars cum Romanis stabat, eam rem aggressus legatus a moenibus abscessit. [5] haec soluta obsidio2 locum alteri novae obsidioni dedit; namque extemplo M. Lucretius cum exercitu navali, decem milibus armatorum, ad hoc duobus milibus regiorum, qui sub Athenaeo erant, Haliartum circumsedit; parantibusque iam oppugnare supervenit a Creusa praetor. [6] ad idem fere3 tempus et ab sociis naves Chalcidem convenerunt, duae Punicae quinqueremes, duae ab Heraclea ex Ponto triremes, quattuor Chalcedone, totidem Samo, tum quinque Rhodiae quadriremes. has praetor, [7?] quia nusquam erat maritimum bellum, remisit sociis. et Q. Marcius Chalcidem navibus venit, Alope Phthiotica4 capta, Larisa, quae Cremaste dicitur, oppugnata.

[8] cum hic status in5 Boeotia esset, Perseus, cum ad Sycurium, sicut ante dictum est, stativa haberet, [9] frumento undique circa ex agris convecto, ad vastandum Pheraeorum agrum6 misit, ratus ad iuvandas sociorum urbes longius a castris abstractos deprehendi Romanos posse. [10] quos cum eo tumultu nihil motos animadvertisset, praedam quidem praeterquam hominumpecora autem maxime omnis generis fueredivisit7 ad epulandum militibus.8

[p. 466]

1 A.U.C. 583

2 obsidio Fr.: obsidio cuius V.

3 fere Fr.: facere V.

4 Alope Phthiotica Madvig: halopetica V.

5 in Fr.: inhisin V.

6 agrum add. Weissenborn: om. V.

7 divisit Fr.: dimisit V.

8 lacunam post animadvertisset susp. Madvig, post militibus Weissenborn, neutrubi ego.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1876)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1876)
hide References (28 total)
  • Commentary references to this page (3):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.1
  • Cross-references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Larisa Cremaste
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Malea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pheraeorum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sycurium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Alope
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Chalcedon
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Creusa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Haliartus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Heraclea
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LARISSA
    • Smith's Bio, Lentulus
    • Smith's Bio, Lucre'tius
    • Smith's Bio, Lucre'tius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (12):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: