Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
45. inde legatio sub idem tempus in Asiam et1 2 circum insulas missa.
[2]
tres erant legati, Ti. Claudius, Sp. Postumius, M. Iunius. ii circumeuntes hortabantur socios ad suscipiendum adversus Persea pro3 Romanis bellum; et, quo quaeque opulentior civitas erat eo accuratius agebant, quia minores secuturae maiorum auctoritatem erant.
[3]
Rhodii maximi ad omnia momenti habebantur, quia non fovere4 tantum, sed adiuvare etiam5 viribus suis bellum poterant, quadraginta navibus auctore Hegesilocho praeparatis;
[4]
qui cum in summo magistratu esset— prytanin ipsi vocant—multis orationibus pervicerat Rhodios, ut omissa quam saepe vanam6 experti essent, regum fovendorum spe Romanam societatem, unam tum7 in terris vel viribus vel fide stabilem,
[5]
retinerent. bellum imminere cum8 Perseo; desideraturos Romanos eundem navalem apparatum quem nuper Antiochi, quem Philippi ante bello vidissent.
[6]
trepidaturos tum repente paranda classe cum mittenda esset nisi reficere naves, nisi instruere navalibus sociis coepissent. id eo magis enixe9 [p. 428] faciundum esse ut crimina delata ab Eumene fide10 rerum refellerent.
[7]
his incitati quadraginta navium classem instructam ornatamque legatis Romanis advenientibus, ut non expectatam adhortationem esse appareret, ostenderunt.
[8]
et haec legatio magnum ad conciliandos animos civitatium Asiae momentum fuit. Decimius unus sine ullo effectu, captarum etiam pecuniarum ab regibus Illyriorum suspicione infamis, Romam redit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.