Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
16. latrones, cum brevi circumitu maceriae
decurrere ad conficiendum saucium possent, velut
perfecta re in iugum Parnasi refugerunt eo cursu ut,
cum unus non facile sequendo per invia atque
ardua moraretur fugam eorum, ne1 ex comprenso indicium emanaret, occiderint comitem.
[2]
ad corpus
regis primo amici, deinde satellites ac servi concurrerunt;
[3]
tollentes sopitum2 volnere ac nihil sentientem, vivere tamen ex calore et spiritu remanente in praecordiis senserunt: victurum exigua ac prope nulla spes erat.
[4]
quidam ex satellitibus secuti
[p. 338]
latronum vestigia, cum usque ad iugum Parnasi
nequiquam fatigati pervenissent, re infecta redierunt.
[5]
aggressi facinus Macedones ut non3 inconsulte ita audacter, coeptum nec consulte et timide reliquerunt.
[6]
compotem iam sui regem amici postero die deferunt ad navem; inde Corinthum, ab4 Corintho per Isthmi iugum navibus traductis, Aeginam traiciunt.
[7]
ibi adeo secreta eius curatio fuit, admittentibus neminem,
[8]
ut fama mortuum in Asiam perferret. Attalus quoque celerius quam5 dignum concordia fraterna erat credidit; nam et cum uxore fratris et praefecto arcis tamquam iam haud dubius regni heres est locutus.
[9]
quae postea non fefellere Eumenen; et quamquam dissimulare et tacite habere et6 pati statuerat, tamen in primo congressu non temperavit, quin uxoris petendae immaturam7 festinationem fratri obiceret. Romam quoque fama de morte Eumenis perlata est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.