previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

58. primum ingressi sunt pacato agmine. digressu1 deinde Cottonis et Antigoni et haud multo post fama mortis Philippi neque Thraces commercio faciles erant, neque2 Bastarnae empto contenti3 esse poterant aut in agmine contineri ne decederent via. [2] inde iniuriae ultro citroque fieri, quarum in dies incremento bellum exarsit. postremo Thraces cum vim ac multitudinem sustinere hostium non possent, relictis campestribus vicis in montem ingentis altitudinisDonucam vocantconcesserunt. quo cum subire4 Bastarnae vellent, [3?] quali tempestate Gallos spoliantes Delphos fama est peremptos esse, talis tum Bastarnas nequiquam ad iuga montium [p. 176] appropinquantes oppressit. [4] neque enim imbre tantum effuso,5 dein creberrima grandine obruti sunt cum ingenti fragore caeli tonitribusque et fulguribus praestringentibus aciem oculorum, [5?] sed fulmina etiam sic undique micabant ut peti viderentur corpora, nec solum milites sed etiam principes icti caderent. [6] itaque cum praecipiti fuga per rupes praealtas improvidi sternerentur ruerentque, instabant quidem perculsis Thraces, sed ipsi deos auctores fugae esse caelumque in se ruere aiebant. [7] dissipati procella cum6 tamquam ex naufragio plerique7 semermes in castra, unde profecti erant, redissent, consultari quid agerent coeptum. inde orta dissensio, aliis redeundum aliis penetrandum in Dardaniam censentibus; [8] triginta ferme milia hominum Clondico duce quo8 profecti erant pervenerunt, cetera multitudo retro qua venerat Apolloniam Mesembriamque9 repetit. Perseus potitus regno interfici Antigonum iussit; et dum firmaret res, legatos Romam ad amicitiam paternam renovandam petendumque ut rex ab senatu appellaretur misit. haec eo anno in Macedonia gesta.

1 primum ingressi sunt pacato agmine. digressu Madvig: digressi sunt pacato agro Mog.

2 neque frob. 31: om. Mog.

3 empto contenti frob. 31: evito contentio Mog.

4 cum subire Weissenborn: ubi ire Mog.

5 A.U.C. 575

6 procella cum frob. 31: procellarum Mog.

7 plerique frob. 31: proeliique se Mog.

8 quo Madvig: om. Mog.

9 Mesembriamque Heraeus: meridianam Mog.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1875)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1875)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1875)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
hide References (28 total)
  • Commentary references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.9
  • Cross-references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tempestas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Antigonus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bastarnae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Clondicus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Donuca
    • Smith's Bio, Anti'gonus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (13):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: