previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

36. legatus ad ea quae interrogatus erat respondit neque se neque quemquam alium divinare posse quid in animo Celtiberi haberent aut porro habituri essent. [2] itaque negare non posse quin rectius sit etiam ad pacatos barbaros, nondum satis adsuetos imperio, exercitum mitti. [3] novo autem an vetere exercitu opus sit, eius esse dicere qui scire possit1 qua fide Celtiberi in pace mansuri sint, simul et qui illud2 exploratum habeat quieturos milites, si diutius in provincia retineantur. [4] si ex eo quod aut inter se loquantur aut succlamationibus apud contionantem imperatorem significent, quid sentiant, coniectandum sit, palam vociferatos esse aut [p. 112] imperatorem in provincia retenturos aut cum eo in Italiam3 venturos esse. [5] disceptationem inter praetorem legatumque consulum relatio interrupit, qui suas ornari provincias priusquam de praetoris exercitu ageretur aequum censebant. [6] novus omnis exercitus consulibus est decretus, binae legiones Romanae cum suo equitatu, et socium Latini nominis quantus semper numerus, quindecim milia peditum, octingenti equites. [7] cum hoc exercitu Apuanis Liguribus ut bellum inferrent, mandatum est. P. Cornelio et M. Baebio prorogatum imperium iussique provincias obtinere donec consules venissent; tum imperatum ut dimisso quem haberent exercitu reverterentur Romam. [8] de Ti. Sempronii deinde exercitu actum est. Novam legionem ei quinque milium et ducentorum peditum cum equitibus quadringentis consules scribere iussi, et mille praeterea peditum Romanorum, [9?] quinquaginta equites, et sociis nominis Latini imperare septem milia peditum, trecentos equites. [10] cum hoc exercitu placuit ire in Hispaniam citeriorem Ti. Sempronium.4 Q. Fulvio permissum ut, qui milites ante Sp. Postumium Q. Marcium consules cives Romani sociive in Hispaniam transportati essent, et praeterea supplemento adducto, quo amplius in5 duabus legionibus quam decem milia et quadringenti pedites, sescenti equites essent, et [p. 114] socium Latini nominis duodecim milia, [11?] sescenti6 equites7 quorum forti opera duobus adversus Celtiberos proeliis usus Q. Fulvius esset, eos si videretur secum deportaret. [12] et supplicationes decretae quod is prospere rem publicam gessisset. et ceteri praetores in provincias missi. [13] Q. Fabio Buteoni prorogatum in Gallia8 imperium est. octo legiones praeter exercitum veterem qui in Liguribus in spe propinqua missionis erat eo anno esse placuit. et is ipse exercitus [14?] aegre explebatur propter pestilentiam quae tertium iam annum urbem Romanam atque Italiam vastabat.

1 qui scire possit gelenius: quo possit ς.

2 illud gelenius: illis ς.

3 A.U.C. 574

4 Ti. Sempronium hic coll. ed. Frobeniana 1535, post exercitu ς.

5 in pighius: om. ς.

6 sescenti ς: mille centum M.

7 A.U.C. 574

8 Gallia edd. vett.: galliam ς.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1875)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1875)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1875)
hide References (41 total)
  • Commentary references to this page (21):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.43
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.53
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.59
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.16
  • Cross-references to this page (7):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (13):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: