Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
24. Demetrium iterum ad patrem accusavit
Perseus.1 fuga per Paeoniam praeparata
[p. 76]
arguebatur2 et corrupti quidam ut comites itineris essent;3
[2]
maxime falsae litterae T. Quinctii urgebant. nihil tamen palam gravius pronuntiatum de eo est, ut dolo potius interficeretur, nec id cura ipsius, sed ne
poena eius consilia adversus Romanos nudaret.
[3]
Ab
Thessalonice Demetriadem ipsi cum iter esset,
Astraeum Paeoniae Demetrium mittit cum eodem
comite Dida, Perseum Amphipolin ad obsides
Thracum accipiendos.
[4]
digredienti ab se Didae
mandata dedisse dicitur de filio occidendo.
[5]
sacrificium ab Dida seu institutum seu simulatum est,
ad quod celebrandum invitatus Demetrius ab
Astraeo Heracleam venit. in ea cena dicitur
venenum datum.
[6]
poculo epoto extemplo sensit, et
mox coortis doloribus, relicto convivio cum in cubiculum recepisset sese, crudelitatem patris conquerens, parricidium fratris ac Didae scelus incusans
torquebatur.
[7]
intromissi deinde Thyrsis quidam
Stuberaeus et Beroeaeus4 Alexander iniectis tapetibus in caput faucesque spiritum intercluserunt.
[8]
ita innoxius adulescens, cum in eo ne simplici quidem genere mortis contenti inimici fuissent, interficitur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.