previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

22. Philippus Maedicam primum, deinde solitudines interiacentes Maedicae atque Haemo transgressus septimis demum castris ad radices montis pervenit. ibi unum moratus diem ad deligendos quos duceret secum, tertio die iter est ingressus. [2] modicus primo labor in imis collibus fuit. quantum in altitudinem egrediebantur, magis magisque silvestria et pleraque invia loca excipiebant: pervenere [3?] deinde in tam opacum iter ut prae densitate [p. 70] arborum immissorumque aliorum in alios ramorum1 perspici caelum vix posset. [4] ut vero iugis appropinquabant, quod rarum in altis2 locis est,3 adeo omnia contecta nebula erant,4 ut haud secus quam nocturno itinere impedirentur. tertio demum die ad verticem perventum. [5] nihil volgatae opinioni degressi inde detraxerunt, magis credo, ne vanitas itineris ludibrio esset, quam quod diversa inter se maria montesque et amnes ex uno loco conspici potuerint. [6] vexati omnes, et ante alios rex ipse, quo gravior aetate erat, difficultate viae est. [7] duabus aris ibi Iovi et Soli sacratis cum immolasset, qua triduo ascenderat,biduo est degressus, frigora nocturna maxime metuens, quae caniculae ortu similia brumalibus erant. [8] multis per eos dies difficultatibus conflictatus nihilo laetiora in castris invenit, ubi summa penuria erat, ut in regione quam ab omni parte solitudines clauderent. [9] itaque unum tantum moratus diem quietis eorum causa quos habuerat secum, itinere inde simili fugae in Dentheletos transcurrit. [10] socii erant, sed propter inopiam haud secus quam hostium fines Macedones populati sunt: [11] rapiendo enim [p. 72] passim villas5 primum, dein quosdam etiam vicos6 evastarunt, non sine magno pudore regis, cum sociorum voces nequiquam deos sociales nomenque suum implorantes audiret. [12] frumento inde sublato in Maedicam regressus, urbem quam Petram appellant oppugnare est adortus. [13] ipse a campestri aditu castra posuit, Perseum filium cum modica manu circummisit, ut a superioribus locis urbem aggrederetur. [14] oppidani, cum terror undique instaret, obsidibus datis in praesentia dediderunt sese: iidem, postquam exercitus recessit, obliti obsidum relicta urbe in loca munita et montes refugerunt.

[15] Philippus omni genere laboris sine ullo effectu fatigatis militibus et fraude Didae praetoris auctis in filium suspicionibus in Macedoniam rediit.

1 A.U.C. 573

2 altis Madvig: aliis ς.

3 est Madvig: esset ς.

4 erant Weissenborn: om. ς.

5 uillas ς: per uillas M.

6 A.U.C. 573

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1875)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1875)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1875)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
hide References (40 total)
  • Commentary references to this page (10):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.36
  • Cross-references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Petra
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Philippus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Solis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aemus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ara
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ballista
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Caniculae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Danthelethas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Idus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iupiter
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), DENTHELE´TAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MAEDI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PETRA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), THRA´CIA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (15):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: