Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
20. legationes deinde in senatum introduxerunt,
regum primas1 Eumenis et Ariarathis Cappadocis et Pharnacis Pontici. nec ultra quicquam eis responsum est quam missuros qui de controversiis eorum
[p. 64]
cognoscerent statuerentque.
[2]
Lacedaemoniorum2 deinde exulum et Achaeorum legati introducti sunt,
et spes data exulibus est scripturum senatum
Achaeis ut restituerentur. achaei de Messene
recepta compositisque ibi rebus cum adsensu patrum
exposuerunt.
[3]
et a Philippo rege Macedonum duo
legati venerunt, Philocles et Apelles, nulla super re,
quae petenda ab senatu esset, speculatum magis
inquisitumque missi de iis, quorum Perseus Demetrium insimulasset sermonum cum Romanis, maxime
cum T. Quinctio, adversus fratrem de regno habitorum.
[4]
hos tamquam medios nec in alterius
favorem inclinatos miserat rex: erant autem et hi
Persei fraudis in fratrem ministri et participes.
[5]
Demetrius omnium praeterquam fraterno scelere,
quod nuper eruperat, ignarus primo neque magnam
neque nullam spem habebat patrem sibi placari
posse; minus deinde in dies patris animo fidebat,
[6]
cum obsideri aures a fratre cerneret. itaque circumspiciens dicta factaque sua, ne cuius3 suspiciones augeret, maxime ab omni mentione et contagione
Romanorum abstinebat, ut neque scribi sibi vellet,
quia hoc praecipue criminum genere exasperari patris
animum sentiebat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.