Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
7.
convivium eo die sodalium, qui
simul decurrerant, uterque habuit, cum vocatus ad
cenam ab Demetrio Perseus negasset.
[2]
festo die benigna
invitatio et hilaritas iuvenalis utrosque in vinum traxit.
commemoratio ibi certaminis ludicri
[3]
et iocosa dicta
in adversarios, ita ut ne ipsis quidem ducibus abstineretur, iactabantur.
[4]
ad has excipiendas voces speculator
ex convivis Persei missus cum incautior obversaretur,
exceptus a iuvenibus forte triclinio egressis male mulcatur. [p. 63]
[5]
huius rei ignarus Demetrius "quin comisatum"
inquit "ad fratrem imus et iram eius, si qua ex certamine residet, simplicitate et hilaritate nostra lenimus?"
omnes ire se conclamarunt praeter eos,
[6]
qui speculatoris
ab se pulsati praesentem ultionem metuebant. cum
eos quoque Demetrius traheret, ferrum veste abdiderunt,
quo se tutari, si qua vis fieret, possent.
[7]
nihil occulti
esse in intestina discordia potest. utraque domus speculatorum et proditorum plena erat. praecucurrit index ad Persea, ferro succinctos nuntians cum Demetrio
quattuor adulescentes venire.
[8]
etsi causa apparebat —
nam ab iis pulsatum convivam suum audierat—, infamandae rei causa ianuam obserari iubet, et ex parte
superiore aedium versisque in viam fenestris comisatores, tamquam ad caedem suam venientes, aditu
ianuae arcet.
[9]
Demetrius per vinum, quod excluderetur,
paulisper vociferatus in convivium redit, totius rei
ignarus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.