Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
50.
Ergavica inde, nobilis et potens civitas, aliorum
circa populorum cladibus territa portas aperuit Romanis.
[2]
eam deditionem oppidorum haud cum fide
factam quidam auctores sunt: e qua regione abduxisset legiones, extemplo inde rebellatum, magnoque
eum postea proelio ad montem Chaunum cum Celtiberis a prima luce ad sextam horam diei signis collatis pugnasse, multos utrimque cecidisse;
[3]
nec aliud
magnopere, cur vicisse crederes, fecisse Romanos, nisi
quod postero die lacessierint proelio manentes intra
vallum:
[4]
spolia per totum diem legisse; tertio die proelio maiore iterum pugnatum, et tum demum haud
dubie victos Celtiberos castraque eorum capta et direpta esse.
[5]
viginti duo milia hostium eo die esse
caesa, plus trecentos captos, parem fere equorum
numerum, et signa militaria septuaginta duo. inde
debellatum, veramque pacem, non fluxa, ut ante, fide
Celtiberos fecisse.
[6]
eadem aestate et L. Postumium in
Hispania ulteriore bis cum Vaccaeis egregie pugnasse
scribunt:
[7]
ad triginta et quinque milia hostium occidisse et castra expugnasse. propius vero est serius
in provinciam pervenisse, quam ut ea aestate potuerit
res gerere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.