Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
47.
eodem anno in Hispania L. Postumius et
Ti. Sempronius propraetores comparaverunt ita inter
[p. 103]
se, ut in Vaccaeos per Lusitaniam iret Albinus,
Celtiberiam inde reverteretur; Gracchus, si maius ibi
bellum esset, in ultima Celtiberiae penetraret. ...
[2]
Mundam urbem primum vi cepit, nocte ex improvise
adgressus. acceptis deinde obsidibus praesidioque imposito castella oppugnare, deinde agros urere, done
ad praevalidam aliam urbem—Certimam appellant
Celtiberi—pervenit.
[3]
ubi cum iam opera admoveret,
veniunt legati ex oppido, quorum sermo antiquae simplicitatis fuit, non dissimulantium bellaturos, si vires
essent.
[4]
petierunt enim, ut sibi in castra Celtiberorum
ire liceret ad auxilia accienda: si non impetrassent,
tum separatim eos ab illis se consulturos. permittente Graccho ierunt et post paucis diebus alios
decem legatos secum adduxerunt.
[5]
meridianum tempus
erat. nihil prius petierunt a praetore, quam ut bibere
sibi iuberet dari. epotis primis poculis iterum poposcerunt, magno risu circumstantium in tam rudibus
et moris omnis ignaris ingeniis.
[6]
tum maximus natu
ex iis ,,missi sumus" inquit "a gente nostra, qui sciscitaremur, qua tandem re fretus arma nobis inferres."
[7]
ad hane percunctationem Gracchus exercitu se egregio
fidentem venisse respondit; quem si ipsi visere velint,
quo certiora ad suos referant, potestatem se eis facturum esse.
[8]
tribunisque militum imperat, ut ornari
omnes copias peditum equitumque et decurrere iubeant
armatas.
[9]
ab hoc spectaculo legati dimissi deterruerunt suos ab auxilio circumsessae urbi ferendo. oppidani cum ignes nocte e turribus nequiquam, quod
signum convenerat, sustulissent, destituti ab unica spe
auxilii in deditionem venerunt.
[10]
nummum quater et
viciens ab iis est exactum, quadraginta nobilissimi
equites, nec obsidum nomine—nam militare iussi
sunt—, et tamen re ipsa ut pignus fidei essent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.