Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
45.
hiems eo anno nive saeva et omni tempestatum genere fuit: arbores, quae obnoxiae frigoribus
[p. 101]
sunt, deusserat cunctas; et eadem aliquanto quam alias
longior fuit.
[2]
itaque Latinas nox subito coorta et intolerabilis tempestas in monte turbavit, instaurataeque
sunt ex decreto pontificum.
[3]
eadem tempestas et in
Capitolio aliquot signa prostravit fulminibusque complura loca deformavit, aedem Iovis Tarracinae, aedem
Albam Capuae portamque Romanam;
[4]
muri pinnae aliquot locis decussae erant. haec inter prodigia nuntiatum et ab Reate tripedem natum mulum.
[5]
ob ea
decemviri iussi adire libros edidere, quibus diis et
quot hostiis sacrificaretur, et fulminibus complura loca
deformata aedem Iovis ut supplicatio diem unum esset.
[6]
ludi deinde votivi Q. Fulvii consulis per dies decem
magno apparatu facti.
censorum inde comitia habita: creati M. Aemilius
Lepidus pontifex maximus et M. Fulvius Nobilior,
qui ex Aetolis triumphaverat.
[7]
inter hos viros nobiles
inimicitiae erant, saepe multis et in senatu et ad populum atrocibus celebratae certaminibus.
[8]
comitiis
confectis, ut traditum antiquitus est, censores in
Campo ad aram Martis sellis curulibus consederunt;
quo repente principes senatorum cum agmine venerunt
civitatis, inter quos Q. Caecilius Metellus verba fecit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.