Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
28.
bina cis montes
castra Ligurum erant. ex iis primis diebus sole orto
pariter omnes compositi et instructi procedebant;
[2]
tum
nisi exsatiati cibo vinoque arma non capiebant, dispersi inordinati exibant, ut quibus prope certum esset
hostes extra vallum non elaturos signa.
[3]
adversus ita
incompositos eos venientes clamore pariter omnium,
qui in castris erant, calonum quoque et lixarum sublato simul omnibus portis Romani eruperunt.
[4]
Liguribus adeo improvisa res fuit, ut perinde ac si insidiis circumventi forent trepidarent. exiguum temporis aliqua forma pugnae fuit:
[5]
fuga deinde effusa et
fugientium passim caedes erat, equitibus dato signo,
ut conscenderent equos nec effugere quemquam sinerent. in castra omnes trepida fuga compulsi sunt,
deinde ipsis exuti castris.
[6]
supra quindecim milia
Ligurum eo die occisa, capti duo milia et trecenti.
triduo post Ligurum Ingaunorum nomen omne obsidibus datis in dicionem venit.
[7]
gubernatores nautaeque
conquisiti, qui in praedatoriis fuissent navibus, atque
omnes in custodiam coniecti. et a C. Matieno duumviro naves eius generis in Ligustina ora triginta duae
captae sunt.
[8]
haec qui nuntiarent litterasque ad senatum ferrent, L. Aurelius Cotta C. Sulpicius Gallus
Romam missi, simulque peterent, ut L. Aemilio confecta provincia decedere et deducere secum milites liceret
atque dimittere.
[9]
utrumque permissum ab senatu et
supplicatio ad omnia pulvinaria per triduum decreta,
iussique praetores Petilius urbanas dimittere legiones,
Fabius sociis atque nomini Latino remittere dilectum;
[p. 85]
[10]
et uti praetor urbanus consulibus scriberet senatum
aequum censere subitarios milites, tumultus causa
conscriptos, primo quoque tempore dimitti.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.