Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
26.
Romae magnam trepidationem litterae Baebii
fecerunt,
[2]
eo maiorem, quod paucos post dies Marcellus,
tradito exercitu Fabio Romam cum venisset, spem
ademit eum, qui in Gallia esset, exercitum in Ligures
posse traduci, quia bellum cum Histris esset prohibentibus coloniam Aquileiam deduci:
[3]
eo profectum Fabium,
neque inde regredi bello inchoato posse.
[4]
una, et ea
ipsa tardior quam tempus postulabat, subsidii spes
erat, si consules maturassent in provinciam ire. id ut
facerent, pro se quisque patrum vociferari.
[5]
consules
nisi confecto dilectu negare se ituros, nec suam segnitiem sed vim morbi in causa esse, quo serius perficeretur.
[6]
non tamen potuerunt sustinere consensum senatus, quin paludati exirent et militibus, quos conscriptos haberent, diem edicerent, quo Pisas convenirent.
permissum, ut, qua irent, protinus subitarios milites
scriberent ducerentque secum.
[7]
et praetoribus Q. Petilio et Q. Fabio imperatum est, ut Petilius duas
legiones civium Romanorum tumultuarias scriberet et
omnes minores quinquaginta annis sacramento rogaret,
Fabio, ut sociis Latini nominis quindecim milia peditum, octingentos equites imperaret.
[8]
duumviri navales
[p. 83]
creati C. Matienus et C. Lucretius, navesque iis ornatae sunt, Matienoque, cuius ad Gallicum sinum
provincia erat, imperatum est, ut classem primo quoque tempore duceret in Ligurum oram, si quo usui
esse L. Aemilio atque exercitui eius posset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.