Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
22.
Philippus Maedicam primum, deinde solitudines interiacentes Maedicae atque Haemo transgressus
septimis demum castris ad radices montis pervenit.
ibi unum moratus diem ad deligendos, quos duceret
secum, tertio die iter est ingressus.
[2]
modicus primo
labor in imis collibus fuit. quantum in altitudinem
egrediebantur, magis magisque silvestria et pleraque
invia loca excipiebant:
[3]
pervenere deinde in tam opacum iter, ut prae densitate arborum immissorumque
aliorum in alios ramorum perspici caelum vix posset.
ut vero iugis appropinquabant,
[4]
quod rarum in altis
locis est, adeo omnia contecta nebula erant, ut haud
secus quam nocturno itinere impedirentur. tertio
demum die ad verticem perventum.
[5]
nihil vulgatae
opinioni degressi inde detraxerunt, magis credo, ne
vanitas itineris ludibrio esset, quam quod diverse inter
se maria montesque et amnes ex uno loco conspici
potuerint.
[6]
vexati omnes, et ante alios rex ipse, quo
gravior aetate erat, difficultate viae est.
[7]
duabus aris
ibi Iovi et Soli sacratis cum immolasset, qua triduo
ascenderat, biduo est degressus, frigora nocturna maxime metuens, quae caniculae ortu similia brumalibus
erant.
[8]
multis per eos dies difficultatibus conflictatus
nihilo laetiora in castris invenit, ubi summa penuria
erat, ut in regione, quam ab omni parte solitudines
clauderent.
[9]
itaque unum tantum moratus diem, quietis
eorum causa, quos habuerat secum, itinere inde simili
fugae in Dentheletos transcurrit.
[10]
socii erant, sed
propter inopiam haud secus quam hostium fines Macedones populati sunt:
[11]
rapiendo enim passim villas primum, dein quosdam etiam vicos evastarunt, non sine
magno pudore regis, cum sociorum voces nequiquam
deos sociales nomenque suum implorantes audiret.
frumento inde sublato in Maedicam regressus,
[12]
urbem,
quam Petram appellant, oppugnare est adortus.
[13]
ipse
a campestri aditu castra posuit, Perseum filium cum
modica manu circummisit, ut a superioribus locis
[p. 80]
urbem adgrederetur.
[14]
oppidani, cum terror undique
instaret, obsidibus datis in praesentia dediderunt sese:
iidem, postquam exercitus recessit, obliti obsidum relicta urbe in loca munita et montes refugerunt.
[15]
Philippus omni genere laboris sine ullo effectu fatigatis militibus et fraude Didae praetoris auctis in filium
suspicionibus in Macedoniam rediit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.