Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
17.
eodem anno inter populum Carthaginiensem
et regem Masinissam in re praesenti disceptatores Romani de agro fuerunt.
[2]
ceperat eum ab Carthaginiensibus pater Masinissae Gala; Galam Syphax inde expulerat, postea in gratiam soceri Hasdrubalis Carthaginiensibus dono dederat;
[3]
Carthaginienses eo anno
Masinissa expulerat. haud minore certamine animorum, quam cum ferro et acie dimicarunt, res acta apud
Romanos.
[4]
Carthaginienses, quod maiorum suorum
[p. 75]
fuisset, deinde ab Syphace ad se pervenisset, repetebant.
Masinissa paterni regni agrum se et recepisse et habere gentium iure aiebat; et causa et possessione
superiorem esse;
[5]
nihil aliud se in ea disceptatione
metuere, quam ne pudor Romanorum, dum vereantur,
ne quid socio atque amico regi adversus communes
suos atque illius hostes indulsisse videantur, damno
sit.
[6]
legati possessionis ius non mutarunt, causam
integram Romam ad senatum reiecerunt.
in Liguribus nihil postea gestum. recesserant primum in devios saltus, deinde dimisso exercitu passim
in vicos castellaque sua dilapsi sunt.
[7]
consules quoque
dimittere exercitum voluerunt, ac de ea re patres consuluerunt. alterum ex iis dimisso exercitu ad magistratus in annum creandos venire Romam iusserunt,
alterum cum legionibus suis Pisis hiemare.
[8]
fama erat
Gallos Transalpinos iuventutem armare, nec, in quam
regionem Italiae effusura se multitudo esset, sciebatur.
ita inter se consules compararunt, ut Cn. Baebius ad
comitia iret, quia M. Baebius frater eius consulatum
petebat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.