Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
23. missus hic comes, ut ante dictum est, cum simplicitatem iuvenis incauti et suis haud inmerito succensentis adsentando indignandoque et ipse vicem eius captaret, in omnia ultro suam obferens operam, fide data arcana eius elicuit.
[2]
fugam ad Romanos Demetrius meditabatur; cui consilio adiutor deum beneficio oblatus videbatur Paeoniae praetor, per cuius provinciam spem ceperat elabi tuto posse.
[3]
hoc consilium extemplo et fratri proditur et auctore eo indicatur patri.
[4]
litterae primum ad obsidentem Petram adlatae sunt. inde Herodorus—princeps hic amicorum Demetrii erat—in custodiam est coniectus et Demetrius dissimulanter adservari iussus.
[5]
haec super cetera tristem adventum in Macedoniam regi fecerunt. movebant eum et praesentia crimina; expectandos tamen, quos ad exploranda omnia Romam miserat, censebat.
[6]
his anxius curis cum aliquot menses egisset, tandem legati, iam ante praemeditati in Macedonia, quae ab Roma renuntiarent, venerunt.
[7]
qui super cetera scelera falsas etiam litteras, signo adulterino T. Quincti signatas, reddiderunt regi.
[8]
deprecatio in litteris erat, si quid adulescens cupiditate regni prolapsus secum egisset: nihil eum adversus suorum quemquam facturum, neque eum se esse, qui ullius inpii consilii auctor futurus videri possit. hae litterae fidem Persei criminibus fecerunt.
[9]
[p. 157] itaque Herodorus extemplo diu excruciatus sine indicio rei 1 ullius in tormentis moritur.
1 a. Ch. 181.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.