previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

57. haec contentio minime idoneo tempore,1 cum tantum belli in manibus esset, [2?] occupaverat cogitationes hominum, donec ubi diu alternis iulius Corneliusque cum ad id bellum ipsi satis idonei duces essent, non esse aequum mandatum sibi a populo eripi honorem disseruere, [3?] tum Ahala Servilius tribunus militum tacuisse se tam diu ait, non quia incertus sententiae fueritquem enim bonum civem secernere sua a publicis consilia?—sed quia maluerit [p. 442] collegas sua sponte cedere auctoritati senatus quam2 tribuniciam potestatem adversus se implorari paterentur. [4] tum quoque si res sineret, libenter se daturum tempus iis fuisse ad receptum nimis pertinacis sententiae; sed cum belli necessitates non exspectent humana consilia, potiorem sibi collegarum gratia rem publicam fore, [5?] et si maneat in sententia senatus, dictatorem nocte proxima dicturum ac, si quis intercedat senatus consulto, auctoritate se fore contentum. [6] quo facto cum haud immeritam laudem gratiamque apud omnis tulisset, dictatore P. Cornelio dicto ipse ab eo magister equitum creatus3 exemplo fuit collegas eumque intuentibus, quam gratia atque honos opportuniora interdum non cupientibus essent. [7] bellum haud memorabile fuit. uno atque eo facili proelio caesi ad Antium hostes; victor exercitus depopulatus Volscum agrum; castellum ad lacum Fucinum vi expugnatum, atque in eo tria milia hominum capta ceteris Volscis intra moenia compulsis nec defendentibus agros. [8] Dictator bello ita gesto ut tantum non defuisse fortunae videretur, felicitate quam gloria maior in urbem rediit magistratuque se abdicavit. [9] tribuni militum mentione nulla comitiorum consularium habitacredo ob iram dictatoris creatitribunorum militum comitia edixerunt. [10] tum vero gravior cura patribus incessit, quippe [p. 444] cum prodi causam ab suis cernerent. [11] itaque sicut4 priore anno per indignissimos ex plebeiis candidatos omnium, etiam dignorum, taedium fecerant, sic tum primoribus patrum splendore gratiaque ad petendum praeparatis omnia loca obtinuere, ne cui plebeio aditus esset. [12] quattuor creati sunt, omnes iam functi eo honore, L. Furius Medullinus C. Valerius Potitus Num.5 Fabius Vibulanus C. Servilius Ahala, hic re fectus continuato honore cum ob alias virtutes, tum ob recentem favorem unica moderatione partum.

1 A.U.C. 347

2 A.U.C. 347

3 creatus DXς: creatus est ω: creatus et U: est creatus a.

4 A.U.C. 347

5 Num. Sigonius (C.I.L. i2, p. 114 has N. Fabius): cn (or cii or c n) ω.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
hide References (37 total)
  • Commentary references to this page (3):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.16
  • Cross-references to this page (16):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (18):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: