Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
53. M. Aemilio C. Valerio Potito consulibus1 bellum Aequi parabant, Volscis, quamquam non publico consilio capessentibus arma, voluntariis mercede
secutis militiam.
[2]
ad quorum famam hostium—iam
enim in Latinum Hernicumque transcenderant agrum
—dilectum habentem Valerium consulem M. Menenius tribunus plebis, legis agrariae lator, cum impediret auxilioque tribuni nemo invitus sacramento
diceret,
[3?]
repente nuntiatur arcem Carventanam ab
hostibus occupatam esse.
[4]
ea ignominia accepta
cum apud patres invidiae Menenio fuit, tum ceteris
tribunis, iam ante praeparatis intercessoribus legis
agrariae, praebuit iustiorem causam resistendi collegae.
[5]
itaque cum res diu ducta per altercationem
esset, consulibus deos hominesque testantibus quidquid ab hostibus cladis ignominiaequeaut iam acceptum esset aut immineret culpam penes Menenium fore,
qui dilectum impediret,
[6?]
Menenio contra vociferante,
si iniusti domini possessione agri publici cederent,
se moram dilectui non facere,
[7?]
decreto interposito
novem tribuni sustulerunt certamen
[p. 430]
pronuntiaveruntque ex collegii sententia C. Valerio consuli se,2 damnum aliamque coercitionem adversus intercessionem collegae dilectus causa detractantibus militiam inhibenti, auxilio futuros esse.
[8]
hoc decreto consul armatus cum paucis appellantibus tribunum
collum torsisset, metu ceteri sacramento dixere.
[9]
ductus exercitus ad Carventanam arcem, quamquam
invisus infestusque consuli erat, impigre primo
statim adventu deiectis qui in praesidio erant arcem
recipit; praedatores ex praesidio per neglegentiam
dilapsi occasionem aperuere ad invadendum.
[10]
praedae ex adsiduis populationibus, quod omnia in locum
tutum congesta erant, fuit aliquantum. venditum sub
hasta consul in aerarium redigere quaestores iussit,
tum praedicans participem praedae fore exercitum,
cum militiam non abnuisset.
[11]
auctae inde plebis
ac militum in consulem irae. itaque cum ex senatus
consulto urbem ovans introiret, alternis inconditi
versus militari licentia iactati, quibus consul increpitus,
[12?]
Meneni celebre nomen laudibus fuit, cum
ad omnem mentionem tribuni favor circumstantis
populi plausuque et adsensu cum vocibus militum
certaret.
[13]
plusque ea res quam prope sollemnis
militum lascivia in consulem curae patribus iniecit;
et tamquam haud dubius inter tribunos militum
[p. 432]
honos Meneni, si peteret, consularibus comitiis est3 exclusus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.