Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
5. “denique utrum tandem populi Romani an
vestrum summum imperium est? regibus exactis
utrum vobis dominatio an omnibus aequa libertas
parta est?
[2]
oportet licere populo Romano, si velit,
iubere legem; an, ut quaeque rogatio promulgata
erit, vos dilectum pro poena decernetis, et, simul
ego tribunus vocare tribus in suffragium coepero,
tu statim consul sacramento iuniores adiges et in
castra educes et minaberis plebi, minaberis tribuno?
[3]
quid si non quantum istae minae adversus plebis
consensum valerent, bis iam experti essetis? scilicet
quia nobis1 consultum volebatis, certamine abstinuistis; an ideo non est dimicatum, quod quae pars firmior eadem modestior fuit?
[4]
nec nunc erit
certamen, Quirites; animos vestros illi temptabunt
semper, vires non experientur.
[5]
itaque ad bella
[p. 274]
ista, seu falsa seu vera sunt, consules, parata vobis2 plebes est, si conubiis redditis unam hanc civitatem tandem facitis; si coalescere, si iungi miscerique
vobis privatis necessitudinibus possunt; si spes, si
aditus ad honores viris strenuis et fortibus datur;
si in consortio, si in societate rei publicae esse, si,
quod aequae libertatis est, in vicem annuis magistratibus parere atque imperitare licet.
[6]
si haec
impediet aliquis, ferte sermonibus et multiplicate
fama bella; nemo est nomen daturus, nemo arma
capturus, nemo dimicaturus pro superbis dominis,
cum quibus nec in re publica honorum nec in privata
conubii societas est.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.