previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

44. tribunicia primum comitia sunt habita.1 creati tribuni consulari potestate omnes patricii, L. Quinctius Cincinnatus tertium2 L. Furius3 Medullinus iterum M. Manlius4 A. Sempronius Atratinus. [2] hoc tribuno comitia quaestorum habente petentibusque inter aliquot plebeios filio A. Antisti5 tribuni plebis et fratre alterius tribuni plebis Sex. pompili, nec potestas nec suffragatio horum valuit quin quorum patres avosque consules viderant eos nobilitate praeferrent. [3] furere omnes tribuni plebi, ante omnes Pompilius Antistiusque, repulsa suorum accensi. quidnam id rei esset?6 [4] non suis beneficiis, non patrum iniuriis, non denique ius usurpandi7 libidine, cum liceat quod ante non licuerit, si non tribunum militarem, ne quaestorem quidem quemquam ex plebe factum! [5] non valuisse patris pro filio, fratris pro fratre preces, tribunorum plebis, potestatis sacrosanctae ad auxilium libertatis creatae. fraudem profecto in re esse, et A. Sempronium comitiis plus artis adhibuisse quam fidei. eius iniuria queri suos honore deiectos. [p. 400] [6?] itaque cum in ipsum et innocentia tutum et8 magistratu, in quo tunc erat, impetus fieri non posset, flexere iras in C. Sempronium, patruelem Atratini, eique ob ignominiam Volsci belli adiutore collega M. Canuleio diem dixere. [7] subinde ab iisdem tribunis mentio in senatu de agris dividendis inlata est, cui actioni semper acerrime C. Sempronius restiterat, ratis,9 id quod erat, aut deposita causa leviorem futurum apud patres reum aut perseverantem sub iudicii tempus plebem offensurum. [8] adversae invidiae obici maluit et suae nocere causae quam publicae deesse; [9?] stetitque in eadem sententia ne qua largitio, cessura in trium gratiam tribunorum, fieret; nec tum agrum plebi, sed sibi invidiam quaeri; se quoque subiturum eam tempestatem forti animo; nec senatui tanti se civem aut quemquam alium debere esse, ut in parcendo uni malum publicum fiat. [10] nihilo demissiore animo, cum dies venit, causa ipse10 pro se dicta, nequiquam omnia expertis patribus ut mitigarent plebem, quindecim milibus aeris damnatur.

[11] eodem anno Postumia virgo Vestalis de incestu causam dixit crimine innoxia, ab suspicione11 propter [p. 402] cultum amoeniorem ingeniumque liberius quam12 virginem decet parum abhorrens. [12] eam13 ampliatam, deinde absolutam pro collegii sententia pontifex maximus abstinere iocis colique sancte potius quam scite iussit. eodem anno a Campanis Cumae, quam Graeci tum urbem tenebant, capiuntur.

[13] insequens annus tribunos militum consulari potestate habuit Agrippam Menenium Lanatum P. Lucretium Tricipitinum Sp. Nautium Rutulum14 ,

1 A.U.C. 334-335

2 tertium ς: tertio (or -cio) ω.

3 L. Furius Sigonius (chap. xxv. § 5, and chap. xxv. § 1, and C.I.L. i2, p. 112): sextus (or sex.) furius ω.

4 Manlius ς (C.I.L. ibid.): mallius ω

5 A. Antisti Luterbacher: antisti (or -ii) ω: antistiit D.

6 esset ς: esset quod ω.

7 ius usurpandi karsten: usurpandi ω.

8 A.U.C. 334-335

9 ratis ς: ratus ω.

10 causa ipse A2 (or A1) ς: causa ipsa U: causa ipsa ipse PEHDLA: causa ipse sa ipse M.

11 ab suspicione Gronovius: ob suspicionem (-tionem RD) ω.

12 A.U.C. 334-335

13 eam M2: eam am M: famam (omitted by P) ω.

14 Rutulum Conway (cf. chap. xxxv. § 4): rutilium MA2: omitted by ω.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
hide References (57 total)
  • Commentary references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.41
  • Cross-references to this page (31):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (17):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: