Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
42. Plebs tribunos plebi absentes Sex. Tempanium M. Asellium1 Ti. Antistium Ti. Spurillium2 fecit, quos et pro centurionibus sibi praefecerant Tempanio
auctore equites.
[2]
senatus, cum odio Semproni consulare nomen offenderet, tribunos militum consulari
potestate creari iussit. creati sunt L. Manlius3 Capitolinus Q. Antonius Merenda L. Papirius Mugillanus.4
[3]
principio statim anni L. Hortensius [p. 392] tribunus plebis C. Sempronio, consuli anni prioris,5 diem dixit. quem cum quattuor collegae inspectante populo Romano orarent ne imperatorem suum innoxium, in quo nihil praeter fortunam reprehendi posset,
[4?]
vexaret, aegre Hortensius pati, temptationem eam credens esse perseverantiae suae nec precibus tribunorum, quae in speciem modo iactentur, sed
auxilio confidere reum.
[5]
itaque modo ad eum conversus, ubi illi patricii spiritus, ubi subnixus et fidens
innocentiae animus esset quaerebat; sub tribunicia
umbra consularem virum delituisse?
[6]
modo ad collegas: “vos autem, si reum perago, quid acturi estis?
an erepturi ius populo et eversuri tribuniciam potestatem?”
[7]
cum illi et de Sempronio et de omnibus
summam populi Romani potestatem esse dicerent
nec se iudicium populi tollere aut velle aut posse,
sed si preces suae pro imperatore, qui sibi parentis
esset loco,
[8]
non valuissent, se vestem cum eo mutaturos, tum Hortensius “ Non videbit” inquit,“plebs
Romana sordidatos tribunos suos. C. Sempronium
nihil moror, quando hoc est in imperio consecutus,
ut tam carus esset militibus.”
[9]
nec pietas quattuor
tribunorum quam Hortensi tam placabile ad iustas
preces ingenium pariter plebi patribusque gratius
fuit.
[10]
non diutius fortuna Aequis indulsit, qui
[p. 394]
ambiguam victoriam Volscorum pro sua amplexi fuerant.6
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.