previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

41. adversus haec Tempani oratio incompta1 fuisse dicitur, ceterum militariter gravis, non suis vana 2 laudibus, non crimine alieno laeta. quanta prudentia rei bellicae in C. Sempronio esset, non militis [p. 388] de imperatore existimationem esse, sed populi2 Romani fuisse, cum eum comitiis consulem legeret. [3] itaque ne ab se imperatoria consilia neu consulares artes exquirerent, quae pensitanda magnis quoque animis atque ingeniis essent; sed quod viderit3 referre posse. [4] vidisse autem se, priusquam ab acie intercluderetur, consulem in prima acie pugnantem, adhortantem, inter signa Romana telaque hostium versantem. [5] postea se a conspectu suorum ablatum ex strepitu tamen et clamore sensisse usque ad noctem extractum certamen, nec ad tumulum quem ipse tenuerat prae multitudine hostium credere perrumpi potuisse. [6] exercitus ubi esset se nescire; arbitrari, velut ipse in re trepida loci praesidio se suosque sit tutatus, sic consulem servandi exercitus causa loca tutiora castris cepisse; [7] nec Volscorum meliores res esse credere quam populi Romani; fortunam noctemque omnia erroris mutui implesse. precantemque deinde, ne se fessum labore ac volneribus tenerent, cum ingenti laude non virtutis magis quam moderationis dimissum. [8] cum haec agerentur, iam consul via Labicana4 ad fanum Quietis erat. eo missa plaustra iumentaque alia ab urbe exercitum adfectum proelio ac via nocturna [p. 390] excepere. [9] paulo post in urbem est ingressus5 consul, non ab se magis enixe amovens culpam quam Tempanium meritis laudibus ferens. [10] maestae civitati ab re male gesta et iratae ducibus M. Postumius reus obiectus, qui tribunus militum pro consule ad Veios fuerat, decem milibus aeris gravis damnatur. [11] T. Quinctium collegam eius, quia et in Volscis consul auspicio dictatoris Postumi Tuberti et ad Fidenas legatus dictatoris alterius Mam. aemili res prospere gesserat, totam culpam eius temporis in praedamnatum collegam transferentem omnes tribus absolverunt. [12] profuisse ei Cincinnati patris memoria dicitur, venerabilis viri, et exactae iam aetatis Capitolinus Quinctius suppliciter orans ne se brevi reliquo vitae spatio tam tristem nuntium ferre ad Cincinnatum paterentur.

1 A.U.C. 382

2 A.U.C. 332

3 magnis quoque H.J Mueller: quoque magnis ω.

4 Labicana editors (conformably to the evidence of n in most places): lauicana ω.

5 A.U.C. 332

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (40 total)
  • Commentary references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.60
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.39
    • W. Walter Merry, James Riddell, D. B. Monro, Commentary on the Odyssey (1886), 1.132
  • Cross-references to this page (12):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (17):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: