Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
32. cum
trepidam civitatem praeconibus per vicos dimissis
[2]
dictator ad contionem advocatam increpuit quod
animos ex tam levibus momentis fortunae suspensos
gererent ut parva iactura accepta, quae ipsa non
virtute hostium nec ignavia Romani exercitus sed
discordia imperatorum accepta sit, Veientem hostem
sexiens victum pertimescant Fidenasque prope saepius
captas quam oppugnatas.
[3]
eosdem et Romanos et
hostes esse qui per tot saecula fuerint; eosdem
animos, easdem corporis vires, eadem arma gerere;
se quoque eundem dictatorem Mam.1 Aemilium esse qui antea Veientium Fidenatiumque adiunctis Faliscis ad Nomentum exercitus fuderit,
[4?]
et [p. 362]
magistrum equitum A. Cornelium eundem in acie fore2 qui priore bello tribunus militum, Larte Tolumnio rege Veientium in conspectu duorum exercituum occiso, spolia opima Iovis Feretri templo intulerit.
[5]
proinde memores secum triumphos, secum spolia, secum victoriam esse, cum hostibus scelus legatorum contra ius gentium interfectorum, caedem in pace
Fidenatium colonorum, indutias ruptas, septimam
infelicem defectionem, arma caperent.
[6]
simul castra
castris coniunxissent, satis confidere nec sceleratissimis hostibus diuturnum ex ignominia exercitus
Romani gaudium fore, et populum Romanum
[7]
intellecturum quanto melius de re publica meriti sint qui se
dictatorem tertium dixerint quam qui3 ob ereptum censurae regnum labem secundae dictaturae suae imposuerint.
[8]
votis deinde nuncupatis profectus mille et quingentos passus citra Fidenas castra locat, dextra montibus, laeva Tiberi amne saeptus.
[9]
T. Quinctium Poenum legatum occupare montes iubet occultumque id iugum capere quod ab tergo hostibus foret.
[10]
ipse postero die cum Etrusci pleni animorum ab
pristini4 diei meliore occasione quam pugna in aciem processissent, cunctatus parumper, dum speculatores
referrent Quinctium evasisse in iugum propinquum
[p. 364]
arci Fidenarum, signa profert peditumque aciem5 instructam pleno gradu in hostem inducit;
[11]
magistro equitum praecipit ne iniussu pugnam incipiat: se
cum opus sit equestri auxilio signum daturum; tum
ut memor regiae pugnae, memor opimi doni Romulique ac Iovis Feretri rem gereret.
[12]
legiones impetu
ingenti confligunt. Romanus odio accensus impium
Fidenatem, praedonem Veientem, ruptores indutiarum, cruentos legatorum infanda caede, respersos
sanguine colonorum suorum, perfidos socios, imbelles
hostes compellans, factis simul dictisque odium
explet.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.