Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
28. et iam lucescebat omniaque sub oculis
erant. et Fabius cum equitatu impetum dederat et
consul eruptionem e castris in trepidos iam hostes fecerat;
[2]
dictator autem parte altera subsidia et secundam
[p. 348]
aciem adortus circumagenti se1 ad dissonos clamores2 ac subitos tumultus hosti undique obiecerat victorem peditem equitemque.
[3]
circumventi igitur iam in
medio ad unum omnes poenas rebellionis dedissent,
ni Vettius Messius ex Volscis, nobilior vir factis
quam genere, iam orbem volventes suos increpans
clara voce “ Hic praebituri ” inquit,
[4]
“vos telis hostium
estis indefensi, inulti? quid igitur arma habetis aut
quid ultro bellum intulistis, in otio tumultuosi, in
bello segnes? quid hic stantibus spei est? An deum
aliquem protecturum vos rapturumque hinc putatis?
ferro via facienda est.
[5]
hac, qua me praegressum
videritis, agite, qui visuri domos parentes coniuges
liberos estis, ite mecum! non murus nec vallum
sed armati armatis obstant. virtute pares, necessitate, quae ultimum ac maximum telum est, superiores
estis.”
[6]
haec locutum exsequentemque dicta redintegrato clamore secuti dant impressionem qua
Postumius Albus cohortes obiecerat; et moverunt
victorem, donec dictator pedem iam referentibus
suis advenit, eoque omne proelium versum est.
[7]
uni
viro Messio fortuna hostium innititur. multa utrimque volnera, multa passim caedes est. iam ne duces
quidem Romani incruenti pugnant.
[8]
unus Postumius
ictus saxo perfracto capite acie excessit, non
[p. 350]
dictatorem umerus volneratus, non Fabium prope adfixum3 equo femur, non bracchium abscisum consulem ex tam ancipiti proelio submovit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.