Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
20. omnibus locis re bene gesta dictator senatus
consulto iussuque populi triumphans in urbem rediit.
[2]
longe maximum triumphi spectaculum fuit
Cossus spolia opima regis interfecti gerens. in
eum milites carmina incondita aequantes eum Romulo canere.
[3]
spolia in aede Iovis Feretri prope
Romuli spolia quae, prima opima appellata, sola ea
tempestate erant, cum sollemni dedicatione dono
fixit; averteratque in se a curru dictatoris civium
ora et celebritatis eius diei fructum prope solus
[p. 322]
tulerat.
[4]
Dictator coronam auream, libram pondo;1 ex publica pecunia populi iussu in Capitolio Iovi
donum posuit.
[5]
omnes ante me auctores secutus, A. Cornelium
Cossum tribunum militum secunda spolia opima
Iovis Feretrii templo intulisse exposui;
[6]
ceterum,
praeterquam quod ea rite opima spolia habentur
quae dux duci detraxit, nec ducem novimus nisi
cuius auspicio bellum geritur, titulus ipse spoliis
inscriptus illos meque arguit consulem ea Cossum
cepisse.
[7]
hoc ego cum Augustum Caesarem, templorum omnium conditorem aut restitutorem, ingressum aedem Feretri Iovis, quam vetustate dilapsam refecit, se ipsum in thorace linteo scriptum
legisse audissem, prope sacrilegium ratus sum Cosso2 spoliorum suorum Caesarem, ipsius templi auctorem,
subtrahere testem.
[8]
quis3 ea in re sit error, quod tam veteres annales quodque magistratuum libri, quos linteos in aede repositos Monetae Macer Licinius
citat identidem auctores, septimo4 post demum anno cum T. Quinctio Poeno A. Cornelium Cossum consulem habeant, existimatio communis omnibus est.
[9]
nam etiam illud accedit, ne tam clara pugna
in eum annum transferri posset, quod imbelle triennium ferme pestilentia inopiaque frugum circa A.
Cornelium consulem fuit, adeo ut quidam annales
[p. 324]
velut funesti nihil praeter nomina consulum5 suggerant.
[10]
tertius ab consulatu Cossi annus tribunum eum militum consulari potestate habet, eodem anno magistrum equitum; quo in imperio alteram insignem edidit pugnam equestrem.
[11]
ea libera coniectura est, sed, ut ego arbitror, vana; aversari
enim6 omnes opiniones licet, cum auctor pugnae recentibus spoliis in sacra sede positis, Iovem prope ipsum, cui vota erant, Romulumque intuens, haud spernendos falsi tituli testes, se A. Cornelium Cossum consulem scripserit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.