previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

40. iam eo fama pugnae aduersae castrorumque desertorum perlata erat, et ante omnia deplorati erant equites non priuato magis quam publico luctu, [2] Fabiusque consul terrore urbi quoque iniecto stationem ante portas agebat, cum equites procul uisi non sine terrore ab dubiis quinam essent, mox cogniti tantam ex metu laetitiam fecere, ut clamor urbem peruaderet gratulantium saluos uictoresque redisse equites, et ex maestis paulo ante domibus [3] [p. 4062] quae conclamauerant suos, procurreretur in uias, pauidaeque matres ac coniuges, oblitae prae gaudio decoris, obuiam agmini occurrerent, in suos quaeque simul corpore atque animo, uix prae gaudio compotes, effusae. [4] tribunis plebi qui M. Postumio et T. Quinctio diem dixerant, quod ad Ueios eorum opera male pugnatum esset, occasio uisa est per recens odium Semproni consulis renouandae in eos inuidiae. [5] itaque aduocata contione cum proditam Ueiis rem publicam esse ab ducibus, proditum deinde, quia illis impune fuerit, in Uolscis ab consule exercitum, traditos ad caedem fortissimos equites, deserta foede castra uociferati essent, [6] C. Iunius, unus ex tribunis, Tempanium equitem uocari iussit coramque ei 'Sex. Tempani' inquit, 'quaero de te arbitrerisne C. Sempronium consulem aut in tempore pugnam inisse aut firmasse subsidiis aciem aut ullo boni consulis functum officio; [7] et tune ipse, uictis legionibus Romanis, tuo consilio equitem ad pedes deduxeris restituerisque pugnam; excluso deinde ab acie nostra tibi atque equitibus num aut consul ipse subuenerit aut miserit praesidium; [8] postero denique die ecquid praesidii usquam habueris, an tu cohorsque in castra uestra uirtute perruperitis; ecquem in castris consulem, ecquem exercitum inueneritis an deserta castra, relictos saucios milites. [9] haec pro uirtute tua fideque, qua una hoc bello res publica stetit, dicenda tibi sunt hodie; denique ubi C. Sempronius, ubi legiones nostrae sint; desertus sis an deserueris consulem exercitumque; uicti denique simus an uicerimus.'

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
hide References (9 total)
  • Cross-references to this page (3):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (6):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: