Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
37.
creati consules sunt C. Sempronius Atratinus Q. Fabius Uibulanus. peregrina res, sed memoria digna traditur eo anno facta, Uolturnum, Etruscorum urbem, quae nunc Capua est, ab Samnitibus captam, Capuamque ab duce eorum Capye uel, quod propius uero est, a campestri agro appellatam.
[2]
cepere autem, prius bello fatigatis Etruscis, in societatem urbis agrorumque accepti, deinde festo die graues somno epulisque incolas ueteres noui coloni nocturna caede adorti.
[3]
[p. 4059]his rebus actis, consules ii, quos diximus, idibus Decembribus magistratum occepere. iam non solum qui ad id missi erant rettulerant imminere Uolscum bellum,
[4]
sed legati quoque ab Latinis et Hernicis nuntiabant non ante unquam Uolscos nec ducibus legendis nec exercitui scribendo intentiores fuisse;
[5]
uolgo fremere aut in perpetuum arma bellumque obliuioni danda iugumque accipiendum, aut iis cum quibus de imperio certetur, nec uirtute nec patientia nec disciplina rei militaris cedendum esse.
[6]
haud uana attulere; sed nec perinde patres moti sunt, et C. Sempronius cui ea prouincia sorti euenit tamquam constantissimae rei fortunae fretus, quod uictoris populi aduersus uictos dux esset omnia temere ac neglegenter egit,
[7]
adeo ut disciplinae Romanae plus in Uolsco exercitu quam in Romano esset. ergo fortuna, ut saepe alias, uirtutem est secuta.
[8]
primo proelio, quod ab Sempronio incaute inconsulteque commissum est, non subsidiis firmata acie, non equite apte locato concursum est.
[9]
clamor indicium primum fuit qua res inclinatura esset, excitatior crebriorque ab hoste sublatus: ab Romanis dissonus, impar, segnius saepe iteratus [incerto clamore] prodidit pauorem animorum.
[10]
eo ferocior inlatus hostis urgere scutis, micare gladiis. altera ex parte nutant circumspectantibus galeae, et incerti trepidant applicantque se turbae;
[11]
signa nunc resistentia deseruntur ab antesignanis, nunc inter suos manipulos recipiuntur. nondum fuga certa, nondum uictoria erat; tegi magis Romanus quam pugnare; Uolscus inferre signa, urgere aciem, plus caedis hostium uidere quam fugae.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.