previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

25. tribuni plebi adsiduis contentionibus prohibendo consularia comitia cum res prope ad interregnum perducta esset, euicere tandem ut tribuni militum consulari potestate crearentur. [2] [p. 4040]uictoriae praemium quod petebatur ut plebeius crearetur nullum fuit: omnes patricii creati sunt, M. Fabius Uibulanus M. Folius L. Sergius Fidenas. [3] pestilentia eo anno aliarum rerum otium praebuit. aedis Apollini pro ualetudine populi uota est. multa duumuiri ex libris placandae deum irae auertendaeque a populo pestis causa fecere; [4] magna tamen clades in urbe agrisque promiscua hominum pecorumque pernicie accepta. famem quoque ex pestilentia morbo implicitis cultoribus agrorum timentes in Etruriam Pomptinumque agrum et Cumas, postremo in Siciliam quoque frumenti causa misere. [5] consularium comitiorum nulla mentio habita est; tribuni militum consulari potestate omnes patricii creati sunt, L. Pinarius Mamercus L. Furius Medullinus Sp. Postumius Albus. [6] eo anno uis morbi leuata neque a penuria frumenti, quia ante prouisum erat, periculum fuit. [7] consilia ad mouenda bella in Uolscorum Aequorumque conciliis et in Etruria ad fanum Uoltumnae agitata. [8] ibi prolatae in annum res decretoque cautum ne quod ante concilium fieret, nequiquam Ueiente populo querente eandem qua Fidenae deletae sint imminere Ueiis fortunam. [9] [p. 4041]interim Romae principes plebis, iam diu nequiquam imminentes spei maioris honoris, dum foris otium esset, coetus indicere in domos tribunorum plebis; [10] ibi secreta consilia agitare; queri se a plebe adeo spretos, ut cum per tot annos tribuni militum consulari potestate creentur, nulli unquam plebeio ad eum honorem aditus fuerit. [11] multum prouidisse suos maiores qui cauerint ne cui patricio plebeii magistratus paterent; aut patricios habendos fuisse tribunos plebi; adeo se suis etiam sordere nec a plebe minus quam a patribus contemni. [12] alii purgare plebem, culpam in patres uertere: eorum ambitione artibusque fieri ut obsaeptum plebi sit ad honorem iter; si plebi respirare ab eorum mixtis precibus minisque liceat, memorem eam suorum inituram suffragia esse et parto auxilio imperium quoque adscituram. [13] placet tollendae ambitionis causa tribunos legem promulgare ne cui album in uestimentum addere petitionis causa liceret. parua nunc res et uix serio agenda uideri possit, quae tunc ingenti certamine patres ac plebem accendit. [14] uicere tamen tribuni ut legem perferrent; apparebatque inritatis animis plebem ad suos studia inclinaturam. quae ne libera essent, senatus consultum factum est ut consularia comitia haberentur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (38 total)
  • Commentary references to this page (2):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.51
  • Cross-references to this page (32):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: