Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
14.
[p. 4025]postero die, dispositis praesidiis cum in forum descendisset conuersaque in eum plebs nouitate rei ac miraculo esset, et Maeliani atque ipse dux eorum in se intentam uim tanti imperii cernerent,
[2]
expertes consiliorum regni qui tumultus, quod bellum repens aut dictatoriam maiestatem aut Quinctium post octogesimum annum rectorem rei publicae quaesisset rogitarent,
[3]
missus ab dictatore Seruilius magister equitum ad Maelium 'uocat te' inquit, 'dictator'. cum pauidus ille quid uellet quaereret, Seruiliusque causam dicendam esse proponeret crimenque a Minucio delatum ad senatum diluendum,
[4]
tunc Maelius recipere se in cateruam suorum, et primum circumspectans tergiuersari, postremo cum apparitor iussu magistri equitum duceret, ereptus a circumstantibus fugiensque fidem plebis Romanae implorare, et opprimi se consensu patrum dicere,
[5]
quod plebi benigne fecisset; orare ut opem sibi ultimo in discrimine ferrent neue ante oculos suos trucidari sinerent.
[6]
haec eum uociferantem adsecutus Ahala Seruilius obtruncat; respersusque cruore [obtruncati], stipatus caterua patriciorum iuuenum, dictatori renuntiat uocatum ad eum Maelium, repulso apparitore concitantem multitudinem, poenam meritam habere.
[7]
tum dictator 'macte uirtute' inquit, 'C. Seruili, esto liberata re publica'.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.