previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

13. tum Sp. Maelius ex equestri ordine, ut illis temporibus praediues, rem utilem pessimo exemplo, peiore consilio est adgressus. [2] frumento namque ex Etruria priuata pecunia per hospitum clientiumque ministeria coempto, quae, credo, ipsa res ad leuandam publica cura annonam impedimento fuerat, largitiones frumenti facere instituit; [3] plebemque hoc munere delenitam, quacumque incederet, conspectus elatusque supra modum hominis priuati, secum trahere, haud dubium consulatum fauore ac spe despondentem. [4] [p. 4023]ipse, ut est humanus animus insatiabilis eo quod fortuna spondet, ad altiora et non concessa tendere et, quoniam consulatus quoque eripiendus inuitis patribus esset, de regno agitare: id unum dignum tanto apparatu consiliorum et certamine quod ingens exsudandum esset praemium fore. [5] iam comitia consularia instabant; quae res eum necdum compositis maturisue satis consiliis oppressit. [6] consul sextum creatus T. Quinctius Capitolinus, minime opportunus uir nouanti res; collega additur ei Agrippa Menenius cui Lanato erat cognomen; [7] et L. Minucius praefectus annonae seu refectus seu, quoad res posceret, in incertum creatus; nihil enim constat, nisi in libros linteos utroque anno relatum inter magistratus praefecti nomen. [8] hic Minucius eandem publice curationem agens quam Maelius priuatim agendam susceperat, cum in utraque domo genus idem hominum uersaretur, rem compertam ad senatum defert: [9] tela in domum Maeli conferri, eumque contiones domi habere, ac non dubia regni consilia esse. tempus agendae rei nondum stare: cetera iam conuenisse: et tribunos mercede emptos ad prodendam libertatem et partita ducibus multitudinis ministeria esse. serius se paene quam tutum fuerit, ne cuius incerti uanique auctor esset, ea deferre. [10] [p. 4024]quae postquam sunt audita, cum undique primores patrum et prioris anni consules increparent quod eas largitiones coetusque plebis in priuata domo passi essent fieri, et nouos consules quod exspectassent donec a praefecto annonae tanta res ad senatum deferretur, quae consulem non auctorem solum desideraret sed etiam uindicem, [11] tum Quinctius consules immerito increpari ait, qui constricti legibus de prouocatione ad dissoluendum imperium latis, nequaquam tantum uirium in magistratu ad eam rem pro atrocitate uindicandam quantum animi haberent. opus esse non forti solum uiro sed etiam libero exsolutoque legum uinclis. [12] itaque se dictatorem L. Quinctium dicturum; ibi animum parem tantae potestati esse. adprobantibus cunctis, primo Quinctius abnuere et quid sibi uellent rogitare qui se aetate exacta tantae dimicationi obicerent. [13] dein cum undique plus in illo senili animo non consilii modo sed etiam uirtutis esse quam in omnibus aliis dicerent laudibusque haud immeritis onerarent, et consul nihil remitteret, [14] precatus tandem deos immortales Cincinnatus ne senectus sua in tam trepidis rebus damno dedecoriue rei publicae esset, dictator a consule dicitur. ipse deinde C. Seruilium Ahalam magistrum equitum dicit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (30 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: