Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
6.
cum in contionem consules processissent et
res a perpetuis orationibus in altercationem vertisset,
interroganti tribuno, cur plebeium consulem fieri non
oporteret,
[2]
ut fortasse vere, sic parum utiliter in praesens certamen* respondit, 'quod nemo plebeius auspicia
haberet, ideoque decemviros conubium diremisse, ne
incerta prole auspicia turbarentur'.
[3]
plebes ad id maxime indignatione exarsit, quod auspicari, tamquam
invisi diis inmortalibus, negarentur posse; nec ante
finis contentionum fuit, cum et tribunum acerrimum
auctorem plebes nacta esset et ipsa cum eo pertinacia
certaret, quam victi tandem patres, ut de conubio ferretur,
[4]
concessere, ita maxime rati contentionem de
plebeis consulibus tribunos aut totam deposituros aut
post bellum dilaturos esse contentamque interim conubio plebem paratam dilectui fore.
cum Canuleius victoria de patribus
[5]
et plebis favore ingens esset, accensi alii tribuni ad certamen pro
rogatione sua summa vi pugnant et crescente in dies
fama belli dilectum inpediunt.
[6]
consules, cum per
senatum intercedentibus tribunis nihil agi posset, consilia principum domi habebant. apparebat aut hostibus
aut civibus de victoria concedendum esse.
[7]
soli ex
consularibus Valerius atque Horatius non intererant
consiliis. C. Claudi sententia consules armabat in tribunos; Quinctiorum, Cincinnatique et Capitolini, sententiae abhorrebant a caede violandisque, quos foedere
icto cum plebe sacrosanctos accepissent.
[8]
per haec consilia eo deducta est res, ut tribunos militum consulari
potestate promiscue ex patribus ac plebe creari sinerent, de consulibus creandis nihil mutaretur; eoque
contenti tribuni, contenta plebs fuit.
[9]
comitia tribunis consulari potestate tribus creandis indicuntur. quibus indictis extemplo quicumque
[p. 225]
aliquid seditiose dixerat aut fecerat umquam,
[10]
maxime
tribunicii, et prensare homines et concursare toto foro
candidati coepere, ut patricios desperatio primo inritata plebe apiscendi honoris, deinde indignatio, si
cum his gerendus esset honos, deterreret. postremo
coacti tamen a primoribus petiere, ne cessisse possessione rei publicae viderentur.
[11]
eventus eorum comitiorum docuit alios animos in contentione libertatis
dignitatisque, alios secundum deposita certamina incorrupto iudicio esse; tribunos enim omnes patricios
creavit populus, contentus eo, quod ratio habita plebeiorum esset.
[12]
hanc modestiam aequitatemque et altitudinem animi ubi nunc in uno inveneris, quae tum
populi universi fuit!
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.