Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
58.
eo anno, quia tempus indutiarum cum
Veienti populo exierat, per legatos fetialesque res repeti coeptae. quibus venientibus ad finem legatio
Veientium obvia fuit.
[2]
petiere, ne, priusquam ipsi
senatum Romanum adissent, Veios iretur. ab senatu
impetratum, quia discordia intestina laborarent Veientes,
ne res ab iis repeterentur; tantum afuit, ut ex incommodo alieno sua occasio peteretur.
[3]
at in Volscis
accepta clades amisso Verrugine praesidio; ubi tantum
in tempore fuit momenti, ut, cum precantibus opem
militibus, qui ibi a Volscis obsidebantur, succurri, si
maturatum esset, potuisset, ad id venerit exercitus
subsidio missus, ut ab recenti caede palati ad praedandum hostes opprimerentur.
[4]
tarditatis causa non
in senatu magis fuit quam tribunis, qui, quia summa
vi restari nuntiabatur, parum cogitaverunt nulla virtute superari humanarum virium modum.
[5]
fortissimi
milites non tamen nec vivi nec post mortem inulti
fuere.
insequenti anno P. et Cn. Corneliis Cossis, Num.
[6]
Fabio Ambusto, L. Valerio Potito tribunis militum
[p. 279]
consulari potestate Veiens bellum motum ob superbum
responsum Veientis senatus, qui legatis repetentibus
res,
[7]
ni facesserent propere ex urbe finibusque, daturos,
quod Lars Tolumnius dedisset, responderi iussit.
[8]
id
patres aegre passi decrevere, ut tribuni militum de
bello indicendo Veientibus primo quoque die ad populum ferrent.
[9]
quod ubi primo promulgatum est,
fremere iuventus nondum debellatum cum Volscis esse;
modo duo praesidia occidione occisa, et cum periculo
retineri unum castellum;
[10]
nullum annum esse, quo non
acie dimicetur; et tamquam paeniteat laboris, novum
bellum cum finitimo populo et potentissimo parari,
qui omnem Etruriam sit concitaturus.
[11]
haec sua sponte
agitata;
[12]
insuper tribuni plebis accendunt. maximum
bellum patribus cum plebe esse dictitant; eam de industria vexandam militia trucidandamque hostibus obici;
eam procul urbe haberi atque ablegari, ne domi per
otium memor libertatis coloniarumque aut agri publici
aut suffragii libere ferendi consilia agitet.
[13]
prensantesque veteranos stipendia cuiusque et vulnera ac cicatrices numerabant, quid iam integri esset in corpore
loci ad nova vulnera accipienda, quid super sanguinis,
quod dari pro re publica posset, rogitantes.
[14]
haec cum
in sermonibus contionibusque interdum agitantes avertissent plebem ab suscipiendo bello, profertur tempus
ferundae legis, quam, si subiecta invidiae esset, antiquari apparebat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.