Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
42.
plebs tribunos plebi absentes Sex. Tempanium, M. Asellium, Ti. Antistium, Ti. Spurillium fecit,
quos et pro centurionibus sibi praefecerant Tempanio
auctore equites.
[2]
senatus, cum odio Semproni consulare nomen offenderet, tribunos militum consulari
potestate creari iussit. creati sunt L. Manlius Capitolinus, Q. Antonius Merenda, L. Papirius Mugillanus.
[3]
principio statim anni L. Hortensius tribunus plebis
C. Sempronio, consuli anni prioris, diem dixit. quem
cum quattuor collegae inspectante populo Romano
orarent, ne imperatorem suum innoxium, in quo nihil
praeter fortunam reprehendi posset,
[4]
vexaret, aegre
Hortensius pati, temptationem eam credens esse perseverantiae' suae nec precibus tribunorum, quae in
speciem modo iactarentur, sed auxilio confidere reum.
itaque modo ad eum conversus,
[5]
ubi illi patricii spiritus, ubi subnixus et fidens innocentiae animus esset,
quaerebat: sub tribunicia umbra consularem virum
delituisse;
[6]
modo ad collegas: vos autem, si reum
perago, quid acturi estis? an erepturi ius populo et
eversuri tribuniciam potestatem?'
[7]
cum illi et de
Sempronio et de omnibus summam populi Romani
potestatem esse dicerent nec se iudicium populi tollere
aut velle aut posse, sed, si preces suae pro imperatore, qui sibi parentis esset loco, non valuissent, se
vestem cum eo mutaturos,
[8]
tum Hortensius 'non videbit' inquit 'plebs Romana sordidatos tribunos suos.
C. Sempronium nihil moror, quando hoc est in imperio
consecutus,
[9]
ut tam carus esset militibus'. nec pietas
quattuor tribunorum quam Hortensi tam placabile ad
iustas preces ingenium pariter plebi patribusque gratius fuit.
[10]
non diutius fortuna Aequis indulsit, qui ambiguam
victoriam Volscorum pro sua amplexi fuerant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.