Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
40.
iam eo fama pugnae adversae castrorumque
desertorum perlata erat, et ante omnia deplorati erant
equites non privato magis quam publico luctu,
[2]
Fabiusque consul terrore urbi quoque iniecto stationem ante
portas agebat, cum equites procul visi non sine terrore
ab dubiis, quinam essent, mox cogniti tantam ex
metu laetitiam fecere, ut clamor urbem pervaderet
[p. 259]
gratulantium salvos victoresque redisse equites et ex
maestis paulo ante domibus,
[3]
quae conclamaverant suos,
procurreretur in vias pavidaeque matres ac coniuges
oblitae prae gaudio decoris obviam agmini occurrerent
in suos quaeque simul corpore atque animo, vix prae
gaudio compotes, effusae.
Tribunis plebi,
[4]
qui M. Postumio et T. Quinctio diem
dixerant, quod ad Veios eorum opera male pugnatum
esset, occasio visa est per recens odium Semproni consulis renovandae in eos invidiae.
[5]
itaque advocata
contione cum proditam Veis rem publicam esse ab
ducibus, proditum deinde, quia illis inpune fuerit, in
Volscis ab consule exercitum, traditos ad caedem fortissimos equites, deserta foede castra vociferati essent,
[6]
C. Iunius unus ex tribunis Tempanium equitem vocari
iussit coramque ei 'Sex. Tempani' inquit, 'quaero de
te, arbitrerisne C. Sempronium consulem aut in tempore pugnam inisse aut firmasse subsidiis aciem aut
ullo boni consulis functum officio et tune ipse victis
legionibus Romanis tuo consilio equitem ad pedes deduxeris restituerisque pugnam;
[7]
excluso deinde ab acie
nostra tibi atque equitibus num aut consul ipse subvenerit aut miserit praesidium;
[8]
postero denique die
ecquid praesidii usquam habueris, an tu cohorsque in
castra vestra virtute perruperitis; ecquem in castris
consulem, ecquem exercitum inveneritis, an deserta
castra, relictos saucios milites.
[9]
haec pro virtute tua
fideque, qua una hoc bello res publica stetit, dicenda
tibi sunt hodie; denique ubi C. Sempronius, ubi legiones nostrae sint; desertus sis an deserueris consulem exercitumque; victi denique simus an vicerimus'.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.