Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
37.
creati consules sunt C. Sempronius Atratinus, Q. Fabius Vibulanus.
peregrina res, sed memoria digna traditur eo anno
facta, Vulturnum, Etruscorum urbem, quae nunc Capua
est, ab Samnitibus captam Capuamque ab duce eorum
Capye vel, quod propius vero est, a campestri agro
appellatam.
[2]
cepere autem prius bello fatigatis Etruscis
in societatem urbis agrorumque accepti, deinde festo
die gravis somno epulisque incolas veteres novi coloni nocturna caede adorti.
[3]
his rebus actis consules ii, quos diximus, idibus
Decembribus magistratum occepere.
[4]
iam non solum,
qui ad id missi erant, rettulerant inminere Volscum
bellum, sed legati quoque ab Latinis et Hernicis nuntiabant non ante umquam Volscos nec ducibus legendis
nec exercitui scribendo intentiores fuisse;
[5]
vulgo fremere aut in perpetuum arma bellumque oblivioni
danda iugumque accipiendum, aut iis, cum quibus de
imperio certetur, nec virtute nec patientia nec disciplina rei militaris cedendum esse.
[6]
haud vana attulere;
sed nec perinde patres moti sunt, et C. Sempronius,
cui ea provincia sorti evenit, tamquam constantissimae
rei fortunae fretus, quod victoris populi adversus
victos dux esset, omnia temere ac neglegenter egit,
[7]
adeo ut disciplinae Romanae plus in Volsco exercitu
quam in Romano esset. ergo fortuna, ut saepe alias,
[p. 257]
virtutem est secuta.
[8]
primo proelio, quod ab Sempronio incaute inconsulteque commissum est, non subsidiis firmata acie, non equite apte locato concursum
est.
[9]
clamor indicium primum fuit, qua res inclinatura
esset, excitatior crebriorque ab hoste sublatus; ab
Romanis dissonus, inpar, segnius semper iteratus incerto clamore prodidit pavorem animorum.
[10]
eo ferocior inlatus hostis urgere scutis, micare gladiis. altera
ex parte nutant circumspectantibus galeae, et incerti
trepidant adplicantque se turbae;
[11]
signa nunc resistentia
deseruntur ab antesignanis, nunc inter suos manipulos recipiuntur. nondum fuga certa, nondum victoria
erat; tegi magis Romanus quam pugnare; Volscus inferre signa, urgere aciem, plus caedis hostium videre
quam fugae.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.