Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2.
eodem tempore et consules senatum in tribunum et tribunus populum in consules incitabat. negabant consules iam ultra ferri posse furores tribunicios;
ventum iam ad finem esse; domi plus belli concitari
quam foris. id adeo non plebis quam patrum neque
tribunorum magis quam consulum culpa accidere.
cuius rei praemium sit in civitate,
[2]
eam maxumis
semper auctibus crescere; sic pace bonos, sic bello
fieri.
[3]
maximum Romae praemium seditionum esse;
ideo singulis universisque semper honori fuisse.
[4]
reminiscerentur, quam maiestatem senatus ipsi a patribus
[p. 219]
accepissent, quam liberis tradituri essent, et quem
ad modum plebs gloriari posset auctiorem amplioremque se esse. finem ergo non fieri nec futuram, donec,
quam felices seditiones, tam honorati seditionum auctores essent.
[5]
quas quantasque res C. Canuleium adgressum. conluuionem gentium, perturbationem auspiciorum publicorum privatorumque adferre, ne quid
sinceri, ne quid incontaminati sit, ut discrimine omni
sublato nec se quisquam nec suos noverit.
[6]
quam enim
aliam vim conubia promiscua habere, nisi ut ferarum
prope ritu vulgentur concubitus plebis patrumque? ut
qui natus sit ignoret, cuius sanguinis, quorum sacrorum sit; dimidius patrum sit, dimidius plebis, ne
secum quidem ipse concors.
[7]
parum id videri, quod
omnia divina humanaque turbentur; iam ad consulatum
vulgi turbatores accingi. et primo, ut alter consul ex
plebe fieret, id modo sermonibus temptasse; nunc
rogari, ut, seu ex patribus seu ex plebe velit, populus
consules creet. et creaturos haud dubie ex plebe
seditiosissimum quemque: Canuleios igitur Iciliosque
consules fore.
[8]
ne id Iuppiter optimus maximus sineret, regiae maiestatis imperium eo recidere; et se miliens morituros potius, quam ut tantum dedecoris
admitti patiantur.
[9]
certum habere, maiores quoque, si
divinassent concedendo omnia non mitiorem in se
plebem, sed asperiorem alia ex aliis iniquiora postulando, cum prima impetrasset, futuram, primo quamlibet dimicationem subituros fuisse potius, quam eas
leges sibi inponi paterentur.
[10]
quia tum concessum sit
de tribunis, iterum concessum esse; finem non fieri.
non posse in eadem civitate tribunos plebis
[11]
et patres
esse; aut hunc ordinem aut illum magistratum tollendum esse, potiusque sero quam numquam obviam
eundum audaciae temeritatique.
[12]
illine ut impune
primo discordias serentes concitent finitima bella, deinde adversus ea, quae concitaverint, armari civitatem
defendique prohibeant, et cium hostes tantum non
[p. 220]
arcessierint, exercitus conscribi adversus hostes non
patiantur,
[13]
sed audeat Canuleius in senatu proloqui se,
nisi suas leges tamquam victoris patres accipi sinant,
dilectum haberi prohibiturum? quid esse aliud quam
minari se proditurum patriam, oppugnari atque capi
passurum? quid eam vocem animorum non plebi
Romanae, sed Volscis et Aequis et Veientibus allaturam?
[14]
nonne Canuleio duce se speraturos Capitolium atque arcem scandere posse? nisi patribus tribuni
cum iure ac maiestate adempta animos etiam eripuerint, consules paratos esse duces prius adversus scelus
civium quam adversus hostium arma.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.