Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
25.
tribuni plebi adsiduis contentionibus prohibendo consularia comitia, cum res prope ad interregnum perducta esset, evicere tandem, ut tribuni
militum consulari potestate crearentur.
[2]
victoriae praemium quod petebatur, ut plebeius crearetur, nullum
fuit; omnes patricii creati sunt, M. Fabius Vibulanus,
M. Folius, L. Sergius Fidenas.
[3]
pestilentia eo anno
aliarum rerum otium praebuit. aedis Apollini pro
valetudine populi vota est. multa duumviri ex libris
placandae deum irae avertendaeque a populo pestis
causa fecere;
[4]
magna tamen clades in urbe agrisque
promiscua hominum pecorumque pernicie accepta famem quoque ex pestilentia, morbo inplicitis cultoribus
agrorum, timentes in Etruriam Pomptinumque agrum
et Cumas, postremo in Siciliam quoque frumenti causa
misere. consularium comitiorum nulla mentio habita
est;
[5]
tribuni militum consulari potestate omnes patricii
creati sunt, L. Pinarius Mamercus, L. Furius Medullinus, Sp. Postumius Albus.
[6]
eo anno vis morbi levata,
[7]
neque a penuria frumenti, quia ante provisum erat, periculum fuit. consilia de movendo bello in Volscorum Aequorumque
conciliis et in Etruria ad fanum Voltumnae agitata.
ibi prolatae in annum res,
[8]
decretoque cautum, ne quod
ante concilium fieret nequiquam Veiente populo querente eandem, qua Fidenae deletae sint, inminere Veis
fortunam.
[9]
interim Romae principes plebis iam diu nequiquam inminentes spei maioris honoris, dum foris otium
esset, coetus indicere in domos tribunorum plebis;
[10]
ibi
[p. 244]
secreta consilia agitare; queri se a plebe adeo spretos,
ut, cum per tot annos tribuni militum consulari potestate creentur, nulli umquam plebeio ad eum honorem
aditus fuerit.
[11]
multum providisse suos maiores, qui
caverint, ne cui patricio plebei magistratus paterent;
aut patricios habendos fuisse tribunos plebi; adeo se
suis etiam sordere nec a plebe minus quam a patribus contemni.
[12]
alii purgare plebem, culpam in patres
vertere: eorum ambitione artibusque fieri, ut obsaeptum plebi sit ad honorem iter. si plebi respirare
ab eorum mixtis precibus minisque liceat, memorem
eam suorum inituram suffragia esse et parto auxilio
imperium quoque adscituram.
[13]
placet tollendae ambitionis causa tribunos legem promulgare, ne cui album
in vestimentum addere petitionis causa liceret. parva
nunc res et vix serio agenda videri possit, quae tunc
ingenti certamine patres ac plebem accendit.
[14]
vicere
tamen tribuni, ut legem perferrent; apparebatque inritatis animis plebem ad suos studia inclinaturam.
quae ne libera essent, senatus consultum factum est,
ut consularia comitia haberentur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.