Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
19.
erat tum inter equites tribunus militum
A. Cornelius Cossus, eximia pulchritudine corporis,
animo ac viribus par memorque generis, quod amplissimum acceptum maius auctiusque reliquit posteris.
is cum ad impetum Tolumni,
[2]
quacumque se intendisset,
[p. 238]
trepidantes Romanas videret turmas insignemque eum regio habitu volitantem tota acie cognosset,
'hicine est' inquit '
[3]
ruptor foederis humani violatorque gentium iuris? iam ego hanc mactatam victimam,
si modo sancti quicquam in terris esse dii volunt,
legatorum manibus dabo'.
[4]
calcaribus subditis infesta
cuspide in unum fertur hostem; quem cum ictum
equo deiecisset, confestim et ipse hasta innixus se in
pedes excepit.
[5]
adsurgentem ibi regem umbone resupinat repetitumque saepius cuspide ad terram adfixit.
tum exsangui detracta spolia, caputque abscisum victor
spiculo gerens terrore caesi regis hostes perfudit.
ita equitum quoque fusa acies, quae una fecerat anceps certamen.
[6]
dictator legionibus fugatis instat et
ad castra conpulsos caedit. Fidenatium plurimi locorum notitia effugere in montes. Cossus Tiberim cum
equitatu transvectus ex agro Veientano ingentem detulit praedam ad urbem.
inter proelium
[7]
et ad castra Romana pugnatum
est adversus partem copiarum ab Tolumnio, ut ante
dictum est, ad castra missam.
[8]
Fabius Vibulanus
corona primum vallum defendit; intentos deinde hostes
in vallum egressus dextra principali cum triariis repente invadit. quo pavore iniecto caedes minor, quia pauciores erant, fuga non minus trepida quam in acie fuit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.