Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
16.
domum deinde, ut monumento area esset
oppressae nefariae spei, dirui extemplo iussit. id
Aequimelium appellatum est.
[2]
L. Minucius bove aurato
et statua extra portam Trigeminam est donatus ne
plebe quidem invita, quia frumentum Maelianum assibus in modios aestimatum plebi divisit.
[3]
hunc Minucium apud quosdam auctores transisse a patribus ad
plebem undecimumque tribunum plebis cooptatum seditionem motam ex Maeliana caede sedasse invenio;
[4]
ceterum vix credibile est numerum tribunorum patres
augeri passos, idque potissimum exemplum a patricio
homine introductum, nec deinde id plebem concessum
semel obtinuisse aut certe temptasse. sed ante omnia
refellit falsum imaginis titulum paucis ante annis lege
cautum, ne tribunis collegam cooptare liceret.
Q. Caecilius, Q. Iunius, Sex.
[5]
Titinius soli ex collegio
tribunorum neque tulerant de honoribus Minuci
legem et criminari nunc Minucium nunc Servilium
apud plebem querique indignam necem Maelii non
destiterant.
[6]
pervicerunt igitur, ut tribunorum militum
potius quam consulum comitia haberentur, haud dubii,
quin sex locis—tot enim iam creari licebat—et
plebei aliqui profitendo se ultores fore Maelianae caedis
crearentur.
Plebs,
[7]
quamquam agitata multis eo anno et variis
motibus erat, nec pluris quam tres tribunos consulari
potestate creavit et in his L. Quinctium, Cincinnati
filium, ex cuius dictaturae invidia tumultus quaerebatur.
[8]
praelatus suffragiis Quinctio Mam. Aemilius,
vir summae dignitatis; L. Iulium tertium creant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.