Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
13.
tum Sp. Maelius ex equestri ordine, ut illis
temporibus praedives, rem utilem pessimo exemplo
peiore consilio est adgressus.
[2]
frumento namque ex
Etruria privata pecunia per hospitum clientiumque
ministeria coempto, quae, credo, ipsa res ad levandam
publica cura annonam impedimento fuerat, largitiones
frumenti facere instituit plebemque hoc munere delinitam, quacumque incederet,
[3]
conspectus elatusque
[p. 232]
supra modum hominis privati secum trahere, haud
dubium consulatum favore ac spe despondentem.
[4]
ipse,
ut est humanus animus insatiabilis eo, quod fortuna
spondet, ad altiora et non concessa tendere et, quoniam
consulatus quoque eripiendus invitis patribus esset,
de regno agitare: id unum dignum tanto apparatu
consiliorum et certamine, quod ingens exsudandum
esset, praemium fore.
[5]
iam comitia consularia instabant; quae res eum necdum compositis maturisve satis
consiliis oppressit.
consul sextum creatus T. Quinctius Capitolinus,
[6]
minime opportunus vir novanti res; collega additur
ei Agrippa Menenius, cui Lanato erat cognomen;
[7]
et
L. Minucius praefectus annonae seu refectus seu, quoad
res posceret, in incertum creatus; nihil enim constat,
nisi in libros linteos utroque anno relatum inter magistratus praefecti nomen.
[8]
hic Minucius eandem publice
curationem agens, quam Maelius privatim agendam
susceperat, cum in utraque domo genus idem hominum versaretur, rem conpertam ad senatum defert:
tela in domum Maelii conferri,
[9]
eumque contiones domi
habere ac non dubia regni consilia esse. tempus
agendae rei nondum stare; cetera iam convenisse; et
tribunos mercede emptos ad prodendam libertatem et
partita ducibus multitudinis ministeria esse. serius se
paene, quam tutum fuerit, ne cuius incerti vanique
auctor esset, ea deferre.
quae postquam sunt audita,
[10]
cum undique primores patrum et prioris anni consules increparent,
quod eas largitiones coetusque plebis in privata domo
passi essent fieri, et novos consules, quod expectassent,
donec a praefecto annonae tanta res ad senatum deferretur, quae consulem non auctorem solum desideraret, sed etiam vindicem;
[11]
tum Quinctius consules
immerito increpari ait, qui constricti legibus de provocatione ad dissolvendum imperium latis nequaquam
tantum virium in magistratu ad eam rem pro
[p. 233]
atrocitate vindicandam quantum animi haberent. opus esse
non forti solum viro, sed etiam libero exsolutoque
legum vinclis.
[12]
itaque se dictatorem L. Quinctium
dicturum; ibi animum parem tantae potestati esse.
adprobantibus cunctis primo Quinctius abnuere et,
quid sibi vellent, rogitare, qui se aetate exacta tantae
dimicationi obicerent.
[13]
dein cum undique plus in illo
senili animo non consilii modo, sed etiam virtutis esse
quam in omnibus aliis dicerent laudibusque haud inmeritis onerarent et consul nihil remitteret, precatus
tandem deos inmortales Cincinnatus,
[14]
ne senectus sua
in tam trepidis rebus damno dedecorive rei publicae
esset, dictator a consule dicitur. ipse deinde C. Servilium Ahalam magistrum equitum dicit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.