Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
56.
eodem anno A. Terentius proconsul haud procul flumine Hibero, in agro Ausetano, et proelia secunda cum Celtiberis fecit, et oppida, quae ibi communierant, aliquot expugnavit.
[2]
ulterior Hispania eo anno
in pace fuit, quia et P. Sempronius proconsul diutino
morbo est implicitus, et nullo lacessente peropportune
quieverunt Lusitani.
[3]
nec in Liguribus memorabile
quicquam a Q. Fabio consule gestum.
ex Histria revocatus M. Marcellus exercitu dimisso
Romam comitiorum causa rediit.
[4]
creavit consules Cn.
Baebium Tamphilum et L. Aemilium Paulum. cum
M. Aemilio Lepido hic aedilis curulis fuerat; a quo
consule quintus annus erat, cur is ipse Lepidus post
duas repulsas consul factus esset.
[5]
praetores inde facti
Q. Fulvius Flaccus M. Valerius Laevinus P. Manlius
iterum M. Ogulnius Gallus L. Caecilius Denter C. Terentius Istra.
supplicatio extremo anno fuit prodigiorum causa,
[6]
quod sanguine per biduum pluvisse in area Concordiae
satis credebant, nuntiatumque erat haud procul Sicilia
insulam, quae non ante fuerat, novam editam e mari
esse.
[7]
Hannibalem hoc anno Antias Valerius decessisse
est auctor legatis ad eam rem ad Prusiam missis
praeter T Quinctium Flamininum, cuius in ea re celebre
est nomen, L. Scipione Asiatico et P. Scipione Nasica.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.