previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

31. Hispani postquam in citeriore ripa duo Romanorum agmina conspexerunt, ut, priusquam se iungere atque instruere possent, occuparent eos, castris repente effusi cursu ad pugnam tendunt. [2] atrox in principio proelium fuit, et Hispanis recenti victoria inflatis et insueta ignominia milite Romano accenso. [3] acerrime media acies, duae fortissimae [p. 314] legiones, dimicabant. quas cum aliter moveri loco1 non posse hostis cerneret, cuneo institit pugnare; et usque plures confertioresque medios urgebant. [4] ibi postquam laborare aciem Calpurnius praetor vidit, T. Quinctilium Varum et L. Iuventium Talnam legatos ad singulas legiones adhortandas propere mittit; [5] docere et monere iubet in illis spem omnem vincendi et retinendae Hispaniae esse: si illi loco cedant, neminem eius exercitus non modo Italiam, sed ne Tagi quidem ulteriorem ripam umquam2 visurum. [6] ipse cum equitibus duarum legionum paulum circumvectus in cuneum hostium, qui mediam urgebat aciem, ab latere incurrit. [7] Quinctius cum sociis3 equitibus alterum hostium latus invadit. sed longe acrius Calpurniani equites pugnabant, et praetor ante alios: [8] nam et primus hostem percussit et ita se immiscuit mediis ut vix utrius partis esset nosci posset; [9] et equites praetoris eximia virtute et equitum pedites accensi sunt. pudor movit primos centuriones, qui inter tela hostium praetorem conspexerunt. itaque urgere signiferos pro se quisque, iubere inferre signa et confestim militem sequi. renovatur ab omnibus clamor: [10] impetus fit velut ex superiore loco. haud secus ergo quam torrentis modo fundunt sternuntque perculsos, nec sustineri alii super alios inferentes sese possunt. [11] fugientes in castra equites persecuti sunt, et permixti turbae [p. 316] hostium intra vallum penetraverunt; ubi ab relictis4 in praesidio castrorum proelium instauratum, coactique sunt Romani equites descendere ex equis. [12] dimicantibus iis legio quinta supervenit; deinde ut quaeque potuerant, copiae adfluebant. [13] caeduntur passim Hispani per tota castra; nec plus quam quattuor milia hominum effugerunt. inde tria milia fere qui arma retinuerant montem propinquum ceperunt; mille semiermes maxime per agros palati sunt. [14] supra triginta quinque milia hostium fuerant, ex quibus tam exigua pars pugnae superfuit. signa capta centum triginta tria.5 [15] Romani sociique paulo plus sescenti et provincialium auxiliorum centum quinquaginta ferme ceciderunt. [16] tribuni militum quinque amissi et pauci equites Romani cruentae maxime victoriae speciem fecerunt. in castris hostium, quia ipsis spatium sua communiendi non fuerat, manserunt. [17] pro contione postero die laudati donatique a C. Calpurnio equites phaleris, pronuntiavitque eorum maxime opera hostes fusos, castra capta et expugnata esse. [18] Quinctius alter praetor suos equites catellis ac fibulis6 donavit. donati et centuriones ex utriusque exercitu permulti, maxime qui mediam aciem tenuerant.7

1 A.U.C. 569

2 umquam ed. frobeniana 1535: usquam ς.

3 sociis heusinger: suis ς.

4 A.U.C. 569

5 tria ed. moguntina: duo ς.

6 fibulis ed. moguntina: fistulis ς.

7 tenuerant madvig: tenuerunt ς.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1875)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1875)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
hide References (37 total)
  • Commentary references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.41
  • Cross-references to this page (13):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (11):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: