Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
12. satis exploratum de Aebutio ratus consul non
vanum auctorem esse, Aebutia dimissa socrum rogat
ut Hispalam indidem ex Aventino libertinam, non
ignotam viciniae, arcesseret ad sese: eam quoque
esse quae1 percunctari vellet.
[2]
ad cuius nuntium
[p. 250]
perturbata Hispala, quod ad tam nobilem et gravem2 feminam ignara causae arcesseretur, postquam lictores in vestibulo turbamque consularem et consulem ipsum conspexit, prope exanimata est.
[3]
in interiorem partem aedium abductam socru adhibita consul,
si vera dicere inducere in animum posset, negat
perturbari debere; fidem vel a Sulpicia, tali femina,
vel ab se acciperet;
[4]
expromeret sibi, quae in luco
Stimulae3 Bacchanalibus in sacro nocturno solerent fieri.
[5]
hoc ubi audivit, tantus pavor tremorque omnium membrorum mulierem cepit, ut diu hiscere non posset.
[6]
tandem confirmata puellam admodum
se ancillam initiatam cum domina ait: aliquot annis,
ex quo manumissa sit, nihil quid ibi fiat scire.
[7]
iam
id ipsum consul laudare, quod initiatam se non infitiaretur: sed et cetera eadem fide expromeret.
[8]
neganti ultra quicquam scire, non eandem dicere, si
coarguatur ab alio, ac per se4 fatenti veniam aut gratiam fore; eum sibi omnia exposuisse, qui ab illa audisset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.