Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
44. in equitatu recognoscendo L. Scipioni Asiageni ademptus equus. in censibus quoque accipiendis tristis et aspera in omnes ordines censura fuit.
[2]
[p. 89] ornamenta et vestem muliebrem et vehicula, quae pluris quam quindecim milium aeris essent, deciens pluris 1 in censum referre iuratores iussi;
[3]
item mancipia minora annis viginti, quae post proximum lustrum decem milibus aeris aut pluris eo venissent, uti ea quoque deciens tanto pluris, quam quanti essent, aestimarentur, et his rebus omnibus terni in milia aeris adtribuerentur.
[4]
[p. 90] aquam publicam omnem in privatum aedificium 2aut agrum fluentem ademerunt et, quae in loca publica inaedificata inmolitave privati habebant, intra dies triginta demoliti sunt.
[5]
opera deinde facienda ex decreta in eam rem pecunia, lacus sternendos lapide detergendasque, qua opus esset, cloacas, in Aventino et in aliis partibus, qua nondum erant, faciendas locaverunt.
[6]
et separatim Flaccus molem ad Neptunias aquas, ut iter populo esset, et viam per Formianum montem,
[7]
[p. 91]Cato atria duo, Maenium et 3Titium, in lautumiis et quattor tabernas in publicum emit, basilicamque ibi fecit, quae Porcia adpellata est. et vectigalia summis pretiis, ultro tributa infimis locaverunt.
[8]
quas locationes cum senatus precibus et lacrimis victus publicanorum induci et de integro locari iussisset, censores edicto submotis ab hasta, qui ludificati priorem locationem erant, omnia eadem paululum inminutis pretiis locaverunt.
[9]
[p. 92] nobilis censura fuit simultatiumque plena, quae M. Porcium, cui acerbitas ea adsignabantur, per omnem vitam exercuerunt. 4
[10]
eodem anno coloniae duae, Potentia in Picenum, Pisaurum in Gallicum agrum, deductae sunt. sena iugera in singulos data. diviserunt agrum coloniasque deduxerunt iidem tres viri, Q. Fabius Labeo et M. et Q. Fulvii, Flaccus et Nobilior.
[11]
consules eius anni nec domi nec militiae memorabile quicquam egerunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.