Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
33. principio insequentis anni P. Claudius L. Porcius consules, cum Q. Caecilius M. Baebius Ti. Sempronius, qui ad disceptandum inter Philippum et Eumenem reges Thessalorumque civitates missi erant,
[2]
legationem renuntiassent, regum quoque eorum civitatiumque legatos in senatum introduxerunt. eadem utrimque iterata, quae dicta apud legatos in Graecia erant,
[3]
aliam deinde novam legationem patres, cuius princeps Ap. Claudius fuit, in Graeciam et Macedoniam decreverunt ad visendum, redditaene civitates Thessalis et Perrhaebis essent.
[4]
iisdem mandatum, ut ab Aeno et Maronea praesidia deducerentur maritimaque omnis Thraciae ora a Philippo et Macedonibus liberaretur.
[5]
[p. 67]Peloponnesum quoque 1adire iussi, unde prior legatio discesserat incertiore statu rerum, quam si non venissent: nam super cetera etiam sine responso dimissi nec datum petentibus erat Achaeorum concilium.
[6]
de qua re querente graviter Q. Caecilio et simul Lacedaemoniis deplorantibus moenia diruta, abductam plebem in Achaiam et venumdatam, ademptas,
[7]
quibus ad eam diem civitas stetisset, Lycurgi leges, Achaei maxime concilii negati crimen excusabant recitando legem, quae, nisi belli pacisve causa et cum legati ab senatu cum litteris aut scriptis mandatis venirent, vetaret indici concilium.
[8]
ea ne postea excusatio esset, ostendit senatus curae iis esse debere, ut legatis Romanis semper adeundi concilium gentis potestas fieret, quem ad modum et illis, quotiens vellent, senatus daretur.
1 a. Ch. 184.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.