previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

52. hic speciosus ultimus dies P. Scipioni illuxit. post quem cum invidiam et certamina cum tribunis prospiceret, die longiore prodicta1 in Literninum concessit certo consilio ne ad causam dicendam adesset. [2] maior animus et natura erat ac maiori fortunae adsuetus quam ut reus esse sciret et summittere se in humilitatem causam dicentium. [3] ubi dies venit citarique absens est coeptus, L. Scipio morbum causae esse cur abesset excusabat. [4] quam excusationem cum tribuni qui diem dixerant non acciperent, et ab eadem superbia non venire ad causam dicendam arguerent qua iudicium et tribunos plebis et contionem reliquisset et, [5?] quibus ius sententiae de se dicendae et libertatem ademisset, his comitatus, velut captos trahens, triumphum de populo Romano egisset secessionemque eo die in Capitolium a tribunis plebis fecisset: “habetis ergo temeritatis illius mercedem; [6] quo duce et auctore nos reliquistis, ab [p. 182] eo ipsi relicti estis, [7?] et tantum animorum in dies nobis2 decrescit ut, ad quem ante annos septemdecim3 exercitum et classem habentem tribunos plebis aedilemque mittere in Siciliam ausi sumus, qui prenderent eum et Romam reducerent, ad eum privatum ex villa sua extrahendum ad causam dicendam mittere non audeamus”;4 [8] tribuni plebis appellati ab L. Scipione ita decreverunt: si5 morbi causa excusaretur, sibi placere accipi eam causam diemque a collegis prodici.6 [9] tribunus plebis eo tempore Ti. Sempronius Gracchus erat, cui inimicitiae cum P. Scipione intercedebant. is, cum vetuisset nomen suum decreto collegarum adscribi, tristioremque omnes sententiam expectarent, ita decrevit: [10] cum L. Scipio excusasset morbum esse causae fratri, satis id sibi videri; se P. Scipionem priusquam Romam redisset accusari non passurum; tum quoque, si se appellet, auxilio ei futurum ne causam dicat: [11] ad id fastigium rebus gestis, honoribus populi Romani P. Scipionem deorum hominumque consensu pervenisse, ut sub Rostris reum stare et [p. 184] praebere aures adolescentium conviciis populo7 Romano magis deforme quam ipsi sit.

1 prodicta J. F. Gronovius: producta ς.

2 A.U.C. 567

3 ante annos septendecim crévier: antea ς: ante annos quindecim M.

4 audeamus ed. frobeniana 1535: audemus ς.

5 si ed. frobeniana 1531: ut si ς.

6 prodici Gronovius: produci ς.

7 A.U.C. 567

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1873)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
hide References (21 total)
  • Commentary references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.52
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.8
  • Cross-references to this page (5):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (5):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: